Start of Book

Single Text View

Page icon Link to an image of this page [A1r]
VIRI CLA
RISSIMI D. AN-
dreae Alciati
Iuris consultissimi
Mediolanensis ad D. Chonra-
dum Peutingerum
Augu-
stanum
, Iurisconsul-
tum Emblema-
tum liber.
M.D. XXXI. Page icon Link to an image of this page [A1v]
CANDIDO LECTORI SALUTEM PLURIMAM

HAud merito candide lector, nostram
desyderabis diligentiam, in hiis tabel
lis quae huic operi adiectae sunt, ele-
gantiores nanque picturas, & autho
ris gravissimi authoritas, & libelli
dignitas merebantur, quod quidem nos fatemur, cupi-
ebamusque inventiones has illustriores tibi tradere ita,
si eas qum artificiosissime depictas, nate oculos ponere
mus, nihilque (quod sciam) ad eam rem nobis defuit.
Verum cum hoc non tantum magni laboris fuerit,
(quem certe non subterfugimus) sed & maximi sum
ptus, intelligis quicquid huiuscemodi erat, id omne
tibi denuo persolvendum fuisse. Utilissimum itaque nobis
visum est, si notulis quibusdam obiter, rudioribus,
gravissimi authoris intentionem significaremus, quod
docti haec per se colligent, hocque ipso tibi grati
ficari voluimus, si magnas delitias
parvo tibi compararemus,
bene vale, nostramque
operam boni
consule.

Page icon Link to an image of this page [A2r]
CLARISSIMI VIRI D. ANDREAE
Alciati
in libellum Emblematum praefatio ad
D. Chonradum Peutingerum
Augustanum

Dum pueros iuglans, iuvenes dum tessera fallit,
Detinet & segnes chartula picta viros,
Haec nos festivis emblemata cudimus horis,
Artificum illustri signaque facta manu.
Vestibus ut torulos, petasis ut figere parmas,
Et valeat tacitis scribere quisque notis.
At tibi supremus pretiosa nomismata Caesar,
Et veterum eximias donet habere manus.
Ipse dabo vati chartacea munera vates,
Quae Chonrade mei pignus amoris habe.

Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top