Start of Book

Single Text View

Page icon Link to an image of this page [A1r p1]
CLARISSIMI
VIRI D. ANDREAE AL-
ciati
Emblematum libellus, vigilanter re-
cognitus, & iam recns per Wolphgan-
gum Hungerum
Bavarum, rhyth-
mis Germanicis versus.

Printer's mark
[Click on image to enlarge]

PARISIIS.
Apud Christianum Wechelum, sub scu-
to Basiliensi, in vico Iacobeo : & sub
Pegaso, in vico Bellovacensi.
Anno. M.D. XLII. Page icon Link to an image of this page [A1v p2]
TYPOGRAPHUS LECTORI.

Admonendus es, amice Lector, omnia quae inter-
pretis epistola pollicetur, non plan ad unguem tuae ex-
pectationi factura satis, nam qud Gallicos rhythmi
Germanici adiuncti non sint, multiplex est ratio: tum
quia imaginibus non ubique (quod quod eius fieri po-
tuit maxim observatum voluimus) fuerant regione
responsuri: tum quia non omnes Camoenae Germanicae,
ut vicissim nec Gallicae iuvent. Itaque quicquid hac par-
te delictum est, compensavimus altera itidem aeditio-
ne Gallicorum rhythmorum qu si quis utriusque idio-
matis capiatur studio, habeat quo animum pascat.
Qud autem accessionem illam non poenitendam Em
blematum, quibus auctiorem proditurum librum pro-
sitetur idem autor, sis desideraturus, fecit hoc insignis
persidia sculptoris, cuius fidei typos depictos concre
dideramus. Vale.

Page icon Link to an image of this page [A2r p3]
WOLPHGANGUS HUN-
gerus
nobilissimis iuvenibus Baldasari & Wernhero
Seybolsdorf
, fratribus. Salutem Dicit.

Quum nullas tot fer biennio vobis
acceperim literas, iuvenes amicissimi,
quibus non enix efflagitassetis, ut si
quid in Galliis public esset novi, se-
dul ad vos perscriberem: neque da-
tum sit hucusque argumentum scribendi ullum dignius,
ut in altissima universi regni pace ac tranquillitate,
quam dii omnes faxint esse stabilem & perpetuam,
commodum nunc se obtulit privatum quiddam, ex me
profectum, quod magis equidem vobis novum, inspe-
ratum, & mirum videri possit, qum vel rebus
casibusve publicis quidvis aliud. Caeterumne sinuo-
sis ambagibus diu vos animo suspensos teneam, neve
longis texam prooemium non necessari, rem omnem
uno verbo accipite, id est clarissimi viri Andreae Alciati
Emblemata, rhythmis in linguam nostram me ver-
sa. An quicquam vobis magis novum, magisve praeter
spem unqum accidit? An non mirifica haec est me-
tamorphosis, ut repent ex Iureconsulto vobis Pota
Germanicus prodirem? Et quod omnium admiratio-
nem augere queat, in media consititutus Gallia. At ne
ex demuratione in ludibrium fort abeat haec res le-
ctori mins aequo, & mihi apud universos suscepti
laboris, & emissi opusculi ratio constare possit, ordi-
Page icon Link to an image of this page [A2v p4] ne ac paucis negotium omne vobis exponere libet.
Quum ante biennium vos Gallia domum deduce-
rem, neque esset vel spei multm, vel animi e redeun-
di, sed mox circumspectarem, apud quem principem,
quamve civitatem, iam annis aliquot in compluribus
Academiis & audita, & vicissim discipulis interpre-
tata iuris studia, in lucem proferrem, & usum aliquem:
inter alia, quae ei rei apparabam praesidia, & quae
veluti viam recluderent ad totum istud negotium apti-
s foeliciusque tractandum, videbar vel in primis ope-
rae pretium facturus, si ad faciliorem mihi acquiren-
dam copiam, cultumque lautiorem linguae nostratis Ger-
manicae, in quam plan hospes Galliis redieram,
succisivae aliquid operae collocarem. Id ver potissimm
ea de causa, ne causidicis nostratibus, hominibus ple-
runque salsis & mordacibus, risui essem, si patria lin-
gua minus disert quam ipsi uterer, sive mihi causae oran
dae, sive respondendum de iure, sive iudicis aut assesso-
ris munus esset obeundum. Porr dum interim etiam
Gallicanae linguae qualemcunque cognitionem, quod
eius fieri posset, alere ac conservare cupio, neque po
ticis studiis omnin discedere possum, sine quorum amoe
nitate vitam mehercl mihi acerbam puto, peroportu-
n in manus incidit D. Alciati Emblematum libellus.
Eum ut animi causa aliquoties prandio coenave in-
spicio, videoque rhythmis versum Gallic, placuit ilico
eodem carminis genere tentare versionem Germani-
cam: praesertim cm & argumentum festivum esset, &
Page icon Link to an image of this page [A3r p5] supr expositis rationibus meis omnibus mir con-
gruens. Nam & in Alciati hoc pomate, ut si uspiam,
utile dulci admixtum videbatur, neque deerat sermo Gal-
licus, & quod praecipu sequebar, linguae nostratis ex
ercendae vel ad copiam, vel ornatum nullam perspici e-
bam rationem magis compendiarium, aut fructuosam.
Quid ni enim ut in lingua Latina, ita in quavis alia
consuetudo scribendi carmen, magnam ubertatem ver-
borum, & figurarum, ac quandam, ut Fabius appel-
lat, sublimitatem orationi solutae etiam adfert?

Itaque ludens verti intra dies paucos bonam mag-
namque partem, versurus mox quo coeperam calore to-
tum libellum, nisi ventus, nescio quis, nihil me tale spe-
rantem in Galliam retulisset, ac institutum laborem ita
excussisset manibus, ut eum nec ipse mihi unqum
absoluturus viderer, tantm abest ut aliis legendum
edere cogitarem. Sed ecce nuper mense Martio Ge-
orgius Haushamerus
, genere, eruditione, ac morum sin
gulari candore egregie ornatus iuvenis, dum per literas
depingit, uti me facere rogatus erat, quibus excuden-
dis Typographi Lutetiani occupati essent, inter alia sig
nificat Christianum Wechelum accingi ad secundam im-
pressionem Emblematum D. Alciati. Hc mitto evesti
gi [=e vestigio] ad eum quae verteram Emblemata, fort fortuna
cum paucis chartis domo in mantica huc adlata, iubeque
ut per occasionem Wechelo exhibeat, supresso nomi
ne meo, atque ab eo expiscetur, num censeat rem dig-
nam, quae Alciati versibus, Gallicaeque translationi ad-
Page icon Link to an image of this page [A3v p6] iungatur. Quo consilio id maxim fecerim, aut quid eo
mihi tempore in mentem venerit, ipse nunc profect
neque meminisse, neque facil explicare possim. Quid mul
tis? Rescribit statim ad me non mod Haushamerus,
sed ipse quoque Wechelus, doctis compluribus nostrae
nationis, quibus Lutetiae inspiciendam dederit, mir
placuisse nostram versionem. Tum magnis precibus
etiam atque etiam hic me contendit, ille rationibus
minim san plumbeis consulit & hortatatur, ut rem in-
choatam digner ad umbilicum perducere. Praetere
mittit Wechelus auctarium Emblematum non poeni-
tendum ex Italia ab Alciato recns adlatum. Eum
quoque rogat ut vertam, & pictori idiotae fufis [=fusius] de-
scribam eas imagines, quae qum proxim & venus-
tissim Latini carminis sensum vimque exprimant. Diu
equidem haec res me sollcitum & anxium habuit, cm
ob alia permulta, quae hc sciens praetermitto, tum qud
nihil inde gloriae aut nominis sperare liceret, ut foeli
assim caderent omnia, at ludibrii & ronchorum ni
mium, si vel in minimo esset aberratum. Attamen quum
res mihi pen non esset amplius integra, seraque ist haec
poenitentia vix videretur caritura reprehensione, &
amici quidam praesentes, quorum & fidem erga me,
eruditionemque non protritam: tum acre iuditium iam
olim satis perspectum habebamsss, ac sigillatim super hoc
nugamento exploraveram, nullum facerent cohortandi
finem, mult malens nimiae facilitatis, qum pervicaciae,
aut tergiversationis notam subire, & imagines deli-
Page icon Link to an image of this page [A4r p7] niavi, & quicquid erat reliquum Emblematum tumul-
tuari absolvi, ac plan pro otii modulo, quod festi
nato iuris studio licuit succidere. Hoc quicquid est lu-
sus, vobis iuvenes clarissimi dedico, & in amicum vestrum
confero patrocinium, quo san opus fore neutiqum ad-
dubito, ut nihil est nunc tam leviculum tamque humile,
in quod non grassetur foeda obtrectatio. Hi scio cla-
mabunt, esse per multos long doctiores, qui potue-
rint huic rei & eruditis, & ornatis manum appone
re. Non sum usquequaque imperitiae meae non conscius, ut
hoc negare velim. Sed isti interim non perpendunt,

___in medio omnibus
Palmam esse positam, qui artem tractant Musicam.[1]

Illam arripit, qui potest. Mea versione nemini vo-
lo praeclusam viam, adeoque animus non est obstare,
quin quisquis velit idem conetur: ut vehementer eti-
am gavisurus sim, si quis doctioribus numeris lumi-
nibus mihi obstruat, nostramque operam obscuret,
aut loco penitus deturbet. Alii haud dubie demira-
buntur, quid mihi acciderit, ut professus seriam iu-
ris disciplinam ad nugas descenderim, cm & vul-
gata Graecis paroemia dicatur, ἱπποσύνην δεδα-
ὼς, μὴ ἄδῃ
. Unde Archidamus Lacon Perian-
drum
quendam arte medendi celebrem, & in primis
laudatum, sed scribentem carmina infoelicia, non ille-
pide reprehendisse fertur, cur pro eleganti Medico
malus concupisceret vocari Pota. Neque hc cau-
sam dico, omnive culpa absolvi me postulo. Sed quid
Page icon Link to an image of this page [A4v p8] magni peccati inest, quum in adornanda demigratio
ne Gallia, & severis legum studiis totus essem, ut mox
in Caesareo & Pontificio iure Doctoris titulo insig-
niendus, si optima occasione oblatum arripui avoca-
mentum, in quo & verno tempore fessum ingenii vi-
gorem recrearem, & toto rursum biennio intermissum
Germanicae linguae usum ad meum commodum inter-
polarem. Quin ut nihil alium hic lusus fuerit, qum
gravioris operae laxamentum, licet impensi me tem-
poris necdum poeniteat: quis tamen sanae mentis pro-
trito isti adagio non long anteponat doctissimam
Anacharsidis sententiam, quam & Aristoteles ipse di
vinus philosophus libro Moralium Nicomachiorum de-
cimo, nominatum celebrat, inquiens: παίζειν δὲ ὅπως
σπουδάζῃ, κατ’ Ανάρχασιν [=Ανάχαρσιν] ὀρθῶς ἔχειν δοκεῖ.
At re-
plicet hc aliquis, quum omnin animum ludicro quo-
piam remittere libuerit, debuisse me quaerere argu-
mentum paul gravius, quodque public potuisset ad-
ferre qualemcunque utilitatem Huic ego castigatori uno
verbo cum Martiale dixerim,

Turpe est difficiles habere nugas,
Et stultus labor est ineptiarum.

Item quod est memorato loco apud Aristotelem:
σπουδάζειν, δὲ καὶ πονεῖν παιδιᾶς χαριν, ἠλίθιον
φαίνεται καὶ λίαν παιδικόν
. Ad haec valde iniqu ne-
cum agitur, opinor, si urgear ad purgationem non ne-
cessariam, quum nemo cogatur ad reddendam ocii sui
rationem, id quod scit Galba quidam dictitare solebat.
Page icon Link to an image of this page [A5r p9] Postremm, fieri posse vix credam, quin hic meus la-
bor vel utilitatis, vel voluptatis pauxillum adferre
queat in publicum. Nam & qui nostrae Gallicaeque lin-
guae studiosi sunt, hc tanquam in speculo facili colla-
tione contemplabuntur, huius vel illius in quibusdam
ubertatem, inopiam, suavitatem, ruditatem, mollitiem aut
asperitatem, idque genus consimilia. In hoc enim de in-
dustria eodem rhythmorum genere uti libuit, quo evi-
dentis nostra lingua cum Gallica tanqum committe-
retur. Praetere nihil obscur hc perspicitur, qum fri
gidi & insuaves sint cuiusvis linguae rhythmi, ad ter-
sissimas Musas Latinorum: etsi his Itali iam multis
ab annis magno fastu & superalio Thuscanas suas
Camaenas non mod aequare, verm etiam, si diis pla
cet, anteponere adfectent. Nostri autem rhythmi prae-
ter monosyllaborum asperitatem, quibus lingua Ger-
manica plena est, Gallicanorum suavitati ide quoque
merit cedunt, qud ubique pro recepto nostris more
octonas syllabas observavi, quum Galli magna licen-
tia nescio quos masculos foemellis segregent, ut taceant
reliqua, quibus in hoc genere nobis sunt foeliciores.
Unde ornari me nulla ratione res potuit, contenta
doceri. Ideque fortiter contemnam, quicquid dicturi
sunt rabulae nostrates forenses, aut scribarum vulgus
in principum aulis peram sedentariam exercens, Nam ii
ut mira arrogantia sibi vanis scilicet linguae nostratis
legitimum usum, solidamque elegantiam vendicant, & rerum
omnium volunt esse primi, cm ne inter postremos locum
Page icon Link to an image of this page [A5v p10] mereantur, ita nihil ab aliis profectum probare, nec
ullius rei aestimationem inire non iniqu possunt ho-
mines prae caeteris stolidi, gloriosuli, rerumque & dis-
ciplinarum omnium bonarum iuxt com ignarissimis
imperiti. Isti procul dubio meam quoque versionem vix
vestibulo prima inspecta pagina, ut solent, magno
cachinno trudent ad supplicium, flagrisque lacerabunt.
Verm mins de istorum obtrectationibus, & canina
loquentia laboro, qum, ut Graeci dicunt, de ranis pa
lustribus, odiosam illam cantionem sine fine iteran
tibus, βρεκεκεκὲξ κοὰξ κοὰξ. Reiiciant ergo, explo-
dant, deturbent, flagellent ut libet, id non secus boni
consulam, qum si ne attingere quidem velint rem ni-
hil ad ipsos pertinentem, ut qui nec Romanum ser-
monem unqum, nec exteram ullam linguam didice-
rint, & vernaculam suam foedissima affectatione quo
tidie nobis contaminent, & corrumpant. Quin ut
prophanum impiumque vulgus hos omnes tanqum
deorum mysteriis, procul hinc esse iubeo, totoque ab-
sistere luco, Sed qu me transversum abripit sermonis
cursus, & indignatio? Itaque praefixo Epigrammate
adversum hos, & dicaculos omnes contestari reliqua
visum est. Porr ex iam dictis paul ant satis appa
ret, complura in hac versione legenti & pensiculanti
non posse non esse iucunda. Utilitas ver ea depre-
hendi potest, qud ob hanc versionem, ne quid inte-
rim dicam de omni artificum genere, & pueris quoque
nostratibus, & paedagogis, aureus hic libellus futurus
Page icon Link to an image of this page [A6r p11] sit charior forte, & commendatior. Nam mea quidem
sententia hoc scripti genus plan in eo est, ut si recte
perpendatur, non cuiqum magis aliorum, qum prin
cipum liberis, & ingentis fortunae, summaeque spei pueris
sit praelegendum, ubi per lusum ac veluti aliud agentes
& variarum virtutum splendorem & vitiorum foeditatem
non aliter quam in tabella perspiciant. Nequem enim multum
differt vel ab apologis, vel ob crebra praesertim epi-
phonemata gnomologiis, quibus veteres, ut testatur
Plutarchus in Theseo, praecipuam solebant includere sa
pientiam, ut & Pythagoria omnia solebant brevibus &
concisis quibusdam tradere praeceptis, quas illi Diathecas[2]
vocant. Sed hc accedit quoque pictura, quae grato quodam
oblectamento primam etatem ad amorem sapientiae severio
ris adlicit. Sic olim Cretenses liberos suos primum om
nium leges hymncis modis descriptas cogebant ediscere,
ut ob Musicam dulcedinem libentius faciliusque memoriae
mandarent, ne quid eos per inscitiam iniust agere contin
geret. Praetere si per se omni aevo in summo habita
est pretio pictura, ut posis tacita, posis item ut loquens
pictura, id quod dixit apud eundem Plutarchum Simoni
des
: quanti facienda tandem bellissima hc utriusque artis
coniunctio? Quamobrem satis demirari non possum, si
vera ad me delata sunt, exortum esse Antialciatum, qui
nescio quas notas,aut castigationes in haec Emblema-
ta scripserit, iamque sub praelum adtulerit. Admodm
metuo ne hic Aristarchus, quisquis est, suo quid adsuat
capiti. Ακμων μέγιστος οὐ φοβεῖται τοὺς ψόφους.
Page icon Link to an image of this page [A6v p12] Et perdifficile est quempiam de possessione deiicere,
quam multis annis omnium consensu obtinuerit. Sed
nihil pronuncio re nondum inspecta. Nam praeclar
Phocylides. Μήτε δίκην δικάσῃς: πρίν ἀμφοῖν
μῦθον ἀκούσῃς
, Quin ne ulla ex parte litem meam
facerem, & prolixius encomium, & scholia, que in hunc
libellum pro literatoribus, & pueris ipsis, ac semido-
ctis artificibus paraveram, nolui in praesentia in lucem
emittere, Caeterm intere dum prodeunt notae, & ea
controversia discutitur, nihil movere vos debet, iuve-
nes ornatissmi [=ornatissimi] , quin studiorum occupationibus suffure-
mini ociolum aliquod, si possitis, quod libelli huius
lectioni impertiatis. Tum & caetera omnia Alciati
diligenter volvite, neque unqum deponite manibus.
Neque enim pervulgata interpretum via ius Civile sum-
mus hic vir tractat, si quid ego intelligo, sed ratione
quae ex diametro cum reliquis mihi dessentire vide-
tur. Nam cm illi res per se faciles, expeditas, & ob-
vias barbarie sua, & importunitate difficiles & la-
boriosas reddant: hic contr legum nodos quamvis
intricatos, eloquentia, ingenii dexteritate, & singu-
lari eruditione ita explicat, ut nihil queat esse aper-
tius & lucidius. Atque more magis haec quidem scri-
bo, qum qu vos admonendos putem, qui olim
persaepe corm, & copiosis haec me audivistis.
Quare hoc unum potius nunc vos, amici charissi-
mi, rogo & oro, ut hos rhythmos nostros ceu qua-
lecunque argumentum meae gratitudinis in summa plu-
Page icon Link to an image of this page [A7r p13] rimaque beneficia vestra benign & humaniter acci-
piatis, meque ut facitis, pergatis ama-
re. Biturigibus. Calendis Maii.
M.D. XXXIX.

Page icon Link to an image of this page [A7v p14]
WOLPHGANGI HUNGERI AD
detractorem.

Quod tibi displiceant nostri nasutule rhythmi,
An mal quaeso meum pectus habere putas.
Sunt tamen indocti, clamas: quia vera negavit?
Ast equidem doctos nil magis ipse facis.
Conveniat nobis: fas sit mihi scribere rhythmos,
Et transire tibi, si minus hosce probas,
Sermo tibi Latius tantm placet, ille placeto,
Gallica sola probas, Gallica sola legas,
Denique non scripsi tibi livide nostra, sed ipsi
Cm mihi, tum Musis, artificumque gregi:
His mea vel solis si prodest versio, vici,
Et tetigi portum, qu mihi cursus erat.

Page icon Link to an image of this page [A8r p15]
HIERONYMI BRUNNERI BAVA-
ri
ad Lectorem.

TU qui Phydiaco sculptis in marmore gaudes,
Aut quae Praxitelis signa dedere manus.
Quique tuam Cous quas pinxit Apelles
Ornatam tabulis posse videre domum:
Ne desint forma tua quae tam lumina pascunt,
Qum quiddam tacitae mentis & oris habent.
Hunc pete, quae pingas sculpesve Emblemata, librum
Laturum doctis ingeniosa notis.
Quem modo Germanum numeris Hungere disertis
Fecisti, & nostro posset ut orbe legi,
Et cum nunc triplici lingua lectoribus adsit,
Non de postremis una futura tua est.

Page icon Link to an image of this page [A8v p16]
CLARISSIMI VIRI
D. ANDREAE ALCIATI
in libellum Emblematum praefa-
tio, ad D. Chonradum
Peutingerum
Au-
gustanum
.

Dum pueros iuglans, iuvenes dum tessera fallit,
Detinet & segnes chartula picta viros.
Haec nos festivis Emblemata cudimus horis,
Artificum illustri signaque facta manu.
Vestibus ut torulos, petasis ut figere parmas,
Et valeat tacitis scribere quisque notis.
At tibi supremus preciosa nomismata Caesar,
Et veterum eximias donet habere manus.
Ipse dabo vati chartacea munera vates,
Quae Chonrade mei pignus amoris habe.

Page icon Link to an image of this page [B1r p17]
DES HOCHBERUEMBTEN
herren Andre Alciat in das buechle der
verschroten werck an Doctor Con-
rad Peutinger
von Augspurg
Vorrhede.

Die weyl die kinder yren thand
Mit nussen und der gleychen hand,
Mit wurfflen spilen junge leut,/orig>,
Den faulen man die karten freud,
Hab ich zu schreiben lust und wil
Berumbter kunstler bossen vil,
Welich mag brauchen yederman,
Wo man was sol haymlich verstan.
In klayd, teppich, tisch, oder schilt
On gschrift redt doch ein solich bild.
Der alten werck, und muntz von gold
Der Kaiser selbs dir schencken solt.
Zu pfand meiner lieb gegen dir
Nim Conrad das gschenck von papir.

Notes:

1. This unascribed quotation is from Terence, Phormio, Prologue, 17-18.

2. ‘Provisions in a will’.

Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top