Single Text View

Page icon  Link to an image of this page  [A1r]
VIRI CLA
RISSIMI D. AN-
dreae Alciati
Iurisconsultissimi
Mediolanensis ad D. Chonra-
dum Peutingerum
Augu-
stanum
, Iurisconsul-
tum Emblema-
tum liber.
M.D. XXXI. Page icon  Link to an image of this page  [A1v]
CANDIDO LECTORI SALUTEM PLURIMAM

HAud immerito candide lector, no-
stram desyderabis diligentiam, in
his tabellis quae huic operi adiectae
sunt, elegantiores nanque picturas,
et authoris gravissimi authoritas,
& libelli dignitas merebantur,
quod quidem nos fatemur, cupiebamusque inventiones
has illustriores tibi tradere ita, si eas quam artificio-
sissime depictas, ante oculos poneremus, nihilque (quod sci
am) ad eam rem nobis defuit. Verum cum hoc non
tantum magni laboris fuerit, (quem certe non subter-
fugimus) sed & maximi sumptus, intelligis quicquid
huiuscemodi erat, id omne tibi denuo persolvendum
fuisse. Utilissimum itaque nobis visum est, si notulis qui-
busdam obiter, rudioribus, gravissimi authoris intentio
nem significaremus, quod docti haec per se colligent, hoc-
que ipso tibi grattificari voluimus, si magnas
delitias parvo tibi compararemus,
bene vale, nostramque
operam boni
consule.

Page icon  Link to an image of this page  [A2r]
CLARISSIMI VIRI D. ANDREAE
Alciati
in libellum Emblematum praefatio ad
D. Chonradum Peutingerum
Augustanum.

DUm pueros iuglans, iuvenes dum tessera fallit,
Detinet & segnes chartula picta viros.
Haec nos festivis emblemata cudimus horis,
Artificum illustri signaque facta manu.
Vestibus ut torulos, petasis ut figere parmas,
Et valeat tacitis scribere quisque notis.
At tibi supremus pretiosa nomismata Caesar,
Et veterum eximias donet habere manus,
Ipse dabo vati, chartacea munera vates,
Quae Chonrade mei pignus amoris habe.

Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

Single Facsimile View | View Transcribed Page

 

Back to top