Single Text View

Page icon Link to an image of this page [A1r]
ANDREAE AL-
CIATI
EMBLEMATUM LI-
BELLUS, NUPER IN LU-
CEM EDITUS.

Printer's mark
[Click on image to enlarge]

VENETIIS, M.D. XLVI.
Cum privilegio Pauli III. Pontificis Maximi &
Senatus Veneti, ad annos decem. Page icon Link to an image of this page [A1v] Page icon Link to an image of this page [A2r]
CLARISSIMO HIERONYMO
BERNARDO
PETRUS
RHOSITHINUS
SALUTEM

QUd animi mei singulare in te studium
Hieronyme amplissime sit: in causa
sunt tum eximiae istae virtutes, qui-
bus te inter patritios clarissimos admi-
ror; tum familia ista, quam inter pri-
marias honestissimam esse intelligo. verum, ut nihil
impensius desidero, qum te officio quopiam promereri:
ita nullum mihi munus, ad voluntatem hanc tibi ex-
plicandam, facere videtur. eapropter sanequam ange
bar in praesentia; cum nihil novum, hoc est, te dignum
ex aedibus nostris ederetur, quod nomini tuo dica-
rem, munerique mitterem. quemadmodum vero ex
omnibus actionibus, ad quas propter animi ἐξοχὴν na-
tus homo est, nullam prorsus praestantiorem unquam
existimavi; qum , cum studiose contendimus, ut &
nostrae etatis hominibus et posteris consulatur: sic omneis
naevos tenedia bipenni, ut aiunt, libello Emblematum
Alciati sustulimus, qui in lucem ab archetypo vero re-
cens prodit; qui profecto nisi is fuisset, nos haud secus
agere, qum ἐκ τῆς ψάμμου σχοινον πλέκειν, coegisset.
sed, ut redeam, unde diverti; accipe munus hoc no
strum ea fronte, quae semper, quanta tua sit humani-
tas, plane declarat: t certo scias, eo non voluntati
meae, sed tempori satisfactum esse. delectabunt te Page icon Link to an image of this page [2v] ipsius lusus, exempla, ioci, doctrina, cultus, varietas,
elegantia, imagines, & alia permulta; quae facile
& assequeris, & approbabis. Venetiis. Cal. Iu-
nii: MD XLVI.

Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

Single Facsimile View | View Transcribed Page

 

Back to top