Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [e7r p77]

Amor filiorum.

Love of one’s children

XLIIII.

Ante diem vernam boreali cana palumbes
Frigore nidificat, praecoqua & ova fovet:
Mollius & pulli ut iaceant sibi vellicat alas,
Queis nuda hyberno deficit ipsa gelu.[1]
Ecquid Colchi pudet, vel te Progne improba? mortem
Cm volucris propriae prolis amore subit?[2]

Before the day of spring, the wood-pigeon, all white with winter snow, builds her nest and cherishes her premature eggs. To make her chicks lie more softly, she plucks her own wing-feathers, and stripped of them, she herself perishes from the wintry frost. Woman of Colchis, do you feel any shame? Or you, heartless Procne? - when a bird submits to death out of love for her own offspring.

COMMENTARIA.

Magnum & singularem amorem erga pro-
lem ostendunt palumbes, quae hyemis vehe-
mentissimo frigore, brumali solstitio, quod
circiter 12. diem Mensis Decembris contingit,
nidificantes (ut Plinius lib. 10. cap. 35. attestatur)
ova sua magna cura & sollicitudine fovent.
Utque pulli mollius & calidius iaceant ipsa si-
Link to an image of this page Link to an image of this page [e7v p78]bimet plumas evellit ac nido imponit, nuda
interim quasi & moritura, frigora extrema
sufferens. Increpat igitur Autor Colchidis &
Progne contraria & horribilia in liberos fa-
cta. Colchis enim quae Medea dicitur, non so
lm un cum Iasone aufugiens fratrem parvu-
lum interfecit & membratim discerpsit, verum
etiam Iasone tandem repudiata, omnes libe
ros quos ex eo habuit, in ultionem ipsamet cru
delissim occidit, quod factum exprobrant
Vergilius Aeglogarum 8. Ovidius de remedia amoris lib. 1. &
de tristibus lib. 2. Progne ver uxor Terei Re-
gis Thraciae fuit, quae cm ex eo filium nomine
Itym peperisset, magno desiderio sororis suae
Philomelae videndae affecta erat. Tereum itaque
rogavit ut sibi eam ex Athenis ad duceret. Ille
ver uxori morem gerere volens, Athenas pro-
ficiscitur, eamque difficulter patre extractam, in
itinere virginis amore captus violavit, & ne
illa cuique perpetratum flagitium revelare posset,
linguam ei abscidit, ac derelictam in secreto lo-
co inclusit, uxori dicens sororem in itinere mor
tuam fuisse. Philomela autem omnia facta haec
in albo velamine seu peplo depinxit, & per
ancillulam ad Prognem sororem misit, quae il-
lico furibunda bacchanalia finxit, sororem ad-
duxit, & filium suum unicum parvulum Itym
ad vindictam occidens, Tereo patri suo co-
ctum comedendum dedit: Unde Tereus com-
Link to an image of this page Link to an image of this page [e8r p79]perto facinore, dum armatus & aestuans am-
bas insequitur, ipse in upupam dicitur muta-
tus, Progne in hirundinem (quae avis sangui-
nis maculam in pectore gerit) Soror Philo-
mela in lusciniam, Itys ver in phasianum, ut
prolix & pulcherrime describit Ovidius lib. 6.
Metamorphoseon. Crudelitas ingens cernitur Regia-
rum Matrum in proprii sanguinis filios, &
bruti animalculi notabilis pietas & naturalis
amor, in pullulos.

Notes:

1. This is based on Anthologia graeca 9.95.

2. Both Medea (the woman of Colchis) and Procne killed their own children. They are the legendary infamous child-killers. See [A56a274] notes for Procne, [A56a098] notes for Medea.


Related Emblems

Show related emblems Show related emblems

Hint: You can set whether related emblems are displayed by default on the preferences page


Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top