Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this pageá Link to an image of this page á[C3v p6]

III.

VIRGINIS ORNATUS PUDICITIA
& simplicitas

DOtem splendidam & locupletem filiae praeparant parentes,
quam bonis moribus, pietate, & modestia cultam esse vo-
lunt. Pudicitia & simplicitas prima pars est, & praecipua mun-
di muliebris. Gemmae, texta serica, aurum, argentum, & reliqua
huius generis ornamenta, lenocinia magis sunt voluptatum,
quÓm ornamenta virginum. Vestium luxus arguit animum
parum sobrium, & intuentium oculos ad libidinem sollici-
tat citi¨s, quÓm ad honestam opinionem. Nullo cultu meli¨s
ornantur virgines, quÓm simplici. Virtus primum locum oc-
cupans in animis virginum, admittet securŔ cultus necessa-
rios, reiiciet indignos, & superfluos. Splendidiorem tamen
ornatum admittet una quaeque pro sua conditione & statu,
quo uti poterit, non abuti. Aequum enim est ut Principum li-
beri, & nobilium, quos Deus ad Politiae gubernacula legitimŔ
vocavit, Ó reliqua plebe differant cultu corporis: Facit orna-
tus plurim¨m ad reverentiam, quam magistratui bono debent
homines, contemptus pannosum comitatur. Differant igitur
optimates Ó reliquo vulgo splendore vestium, pro uniuscu-
iusque conditione & statu. Modus est optimus, decus ipsum
tenere, nec progredi longius. Mediocritas in omnibus
necessaria est, & ad omnem usum cultumque
vitae referenda.

Link to an image of this pageá Link to an image of this page á[C4r p7]

III.

Nicoleae Ó Vienna.[1]

VIRGINIS ORNATUS PUDICITIA ET SIMPLICITAS.

Chastity and simplicity are the ornaments of a virgin

SAt dotata venit quae casta est corpore virgo:
Inque verecundo cui sedet ore pudor.
Cui nec picta auro vestis, nec murice tincta;
Sed cultus simplex, & nitor arte carens.

The girl who is chaste in body comes with a sufficient dowry; for whom propriety resides in her modest mouth, and whose clothing is not picked out in gold or coloured with purple dye; but rather whose dress is simple, and whose beauty is without artfulness.

Notes:

1. áOne of the three daughters of Claude-Antoine de Vienne (see emblem I).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top