Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [F3v p30]

XV.

OMNE BONUM OPUS INVI-
diam
sentit.

ARanea ex eodem flore suum sugit venenum, ex quo apis se
dula dulce nectar conficit. Invidus araneae naturam secu-
tus, ab iisdem actionibus optimis, quibus vir bonus laudem
meretur, suam conflat & texit calumniam; ut plurimům prae-
textu pietatis & charitatis innocentem opprimens: quod ho-
die fieri magno bonorum omnium dolore experimur. Nihil
enim est tam sanctum, tam sincerum, quod invidiae morsibus
non sit subiectum; cům mali suis vacantes odiis & passionibus,
sub larva virtutis iniuriosi sint iustitiae sectatoribus. Virtus ve-
rň, quae placida est & mansueta, sibi suae conscia integritatis si-
nistrum Livoris iudicium ridet, & procul ŕ se removet, invi-
dum magis dignum misericordia iudicans, quŕm ira. Si opti-
morum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis
conscientia fuerit, sine ullo metu summa cum honestate vive-
mus. Conscientia rectč voluntatis, maxima consolatio est in
adversis. Nec bono quicquam mali evenire potest, nec vivo
nec mortuo; nec unquam ŕ Deo immortali eius res ne-
gliguntur; neque invidiae fraudibus in
transversum detorquen-
tur.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [F4r p31]

XV.

Odoardo Bizeto Charlaeo Trecensi.[1]

OMNE BONUM OPUS INVIDIAM SENTIT.

Every good action experiences the effects of envy

TOxica ab hoc carpit sublimis aranea flore,
Dulcia quo parvae mella parantur api.
Sic quoque virtutem, scelerata calumnia, carpis:
Et quod in hac damnes, improbe livor, habes.

The lofty spider plucks from the poisonous flower that with which sweet honey is prepared for the little bee. Thus, wicked calumny, you also pluck virtue; and what you would condemn in her, wicked envy, you have yourself.

Notes:

1.  Edouard Bizet, Sieur de Charley, humanist from Troyes, whose Calvinism forced him to flee to Switzerland.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top