Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [G1v p34]

XVII.

VIRTUS INVIDIA FIT EXCI-
tatior.

MAlum & detestabile est vitium invidiae: quod tamen non
sine commodo & aliquo emolumento contingit. Nam
praeter id quod non minùs aliena felicitate discruciatur invi-
dus, quàm suo infortunio; in causa est cur vir bonus circum-
spectiùs sese gerat in omnibus vitae actionibus. Contingit sae-
pius invido, ut sua calumnia obrutus, infamis reddatur: Et qui
fragili quaerit illidere dentem, infringat solido. Imprudenter
is in alterum torquet vitium, si in promptu est quod ipsi vicis-
sim obiiciatur. Maledicentia ea contemnenda est, quae non à
iudicio, sed à lingua Maledica iniuriosè proficiscitur. Excel-
lentium virorum est, negligere contumeliam, quae à palam im-
probis & invidis venit: à quibus etiam laudari turpe est. Si lae-
datur vir bonus invidiae dolis, aequo animo ferre debet: cùm
habeat conscientiam integram: Nihil est meliùs, quàm me-
moria rectè factorum, & libertate contentum, negligere hu-
mana. Ita vir prudens omnes totius vitae componit actiones,
ut de singulis rationem, si opus sit, possit reddere: Et censu-
ram malorum quamvis difficilem, ferat tamen
aequo animo.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [G2r p35]

XVII.

Abrahamo Ortelio Cosmographo.[1]

VIRTUS INVIDIA FIT EXCITATIOR.

Virtue is made more vigorous by envy

EXcitat invidiam virtus: perstringit at illa,
Corrigit & quicquid segniùs ista facit.
Huius censura virtus viget, excita ad omne[2]
Quod cura & studiis aggrediatur opus.

Virtue inspires envy: envy censures, and corrects whenever virtue is acting more sluggishly. By envy’s censure, virtue flourishes, and she inspires any task requiring effort and application.

Notes:

1.  Abraham Ortelius (Ortels): cartographer in Antwerp (of a German family); considered to be the father of the modern atlas (d. 1598).

2.  This line can be emended to “...excitat omen”.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top