Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [G3v p38]

XIX.

VIR BONUS INVIDIAE SECURUS.

QUamvis virtus, felixque rerum successus, & prospera flo-
rensque fortuna, livoris iniuriae semper sit obnoxia: cer-
tum tamen est homini bono & integro nihil accidere posse.
quod illum ab officio divertat. Malevoli intactum nihil relin-
quunt, nihil intentatum, quò boni viri famam aut expungant,
aut illi saltem notam inurant: at boni viri famam aut expun-
gant, aut illi saltem notam inurant:[1] at boni, cùm aliquid cle-
menter, mansuetè, iustè, rectè, moderatè, sapienter factum le-
gunt, aut audiunt, magno studio incenduntur, ut eos etiam quos
nunquam viderunt diligant. Quis est qui non admiretur splen-
dorem pulchritudinemque virtutis? Habet hoc praeclara vir-
tus, ut viros fortes species eius & pulchritudo in hoste posita
delectet; ignavos verò torqueat & cruciet invidia. Omnia e-
nim quae in hominem cadere possunt, subter se habet virtus:
eaque despiciens, casus contemnit humanos: culpaque omni
carens, praeter seipsam nihil censet ad se pertinere. Illi non
multum potest obesse invidia, qui sibi firmius in virtute, quàm
in casu praesidium collocavit. Nam omnes vivendi rationes
in virtute sunt collocandae: propterea quod sola virtus in
sua potestate est: Omnia praeter eam, sub-
iecta sunt fortunae domi-
nationi.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [G4r p39]

XIX.

Ioanni Durantio. I.C.[2]

VIR BONUS INVIDIAE SECURUS.

A good man is safe from envy

FAma per ingenuas quaesita laboribus artes
Lucida neglecta sidera tangit humo.
Quae colis ima tene, comes invide livor honesti.
Illaesa à telis evolat alta tuis.

Reputation gained through effort from the noble arts neglects the earth and touches the shining stars. Keep to the nether regions [of the earth] which you till, dreadful Envy, companion to morality. She [Fama/reputation] flies away unharmed by your weapons.

Notes:

1.  This repetition is presumably an error

2.  Johannes Durantius, a lawyer.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top