Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [H1v p42]

XXI.

PRUDENTER TEMPORE ET
loco.

PRudentia est rerum expetendarum scientia. In qua duo vi-
tia plerunque inveniuntur. Unum, cům incognita pro co-
gnitis habemus, iisque temerč assentimur. Quod qui volet ef-
fugere, ad res considerandas, adhibere debet & tempus & dili-
gentiam. Alterum vitium est cům nimis magnum studium,
multamque operam, in res obscuras & difficiles conferimus,
easque non necessarias. Cům autem haec virtus maximč sit ac-
commodata societati humanae; prudentem virum non opor-
tet esse morosum, non difficilem, neque alienae simplicitatis
contemptorem. Sed ut proximo prosit, sese quŕm potest aptis-
simč, accommodabit; nunc severitatem comitate leniet, nunc
tristitiam laetitia moderabitur: omnesque actiones tempori &
loco congruas reddet. Est ubi loquendum severiůs, est ubi
blandiůs, est ubi magnificentiůs, est ubi submissiůs, est ubi iu-
cundiůs, est ubi duriůs. id si fiat citra perfidiam, prudentia est;
quae tutissimus est murus: neque enim collabitur, neque pro-
ditur. Multa sunt incommoda in vita, quae sapientes commo-
dorum compensatione leniunt. Stulti & imprudentes nec
vitare venientia possunt, nec ferre
praesentia.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [H2r p43]

XXI.

Friderico Sylburgio.[1]

PRUDENTER TEMPORE ET LOCO.[2]

Wisely as to time and place

QUod gerit haec larvam, non est ut fallat: at illa
Aptat personam casibus atque locis.
Laeta est & tristis, quoties occasio poscit:
Temporibus vultus commodat illa suos.

Because this woman bears a mask, it is not so that she may deceive; rather she fits her person to the situation and to the place. She is happy and sad, as often as the occasion demands: she suits her face to the time.

Notes:

1.  Friedrich Sylburg, or Silburg, German classical scholar (particularly in Greek); librarian at Heidelberg (d. 1596).

2.  The Greek inscriptions in the pictura are from Menander, Sententiae (Jaekel edition, 1964), Monosticha, 111 and 109.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top