Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [I2v p52]

XXVI.

PACE VIGENT ARTES.

PAx donum Dei est, quod nobis coelitus mittitur benigna
Dei clementia. Pace non solm rerum omnium ubertas foe-
cunda replet urbes, sed ea vigente pietas colitur, legum maie-
stas & reverentia stabilitur, excercetur Iusticia, vitia, & malo-
rum refraenatur licentia: scientiae docentur, bonarum artium
studia florent; commercia cum peregrinis servantur. Urbes
structurarum & aedium magnificentia exornantur, & ingenio-
sis poliuntur inventis; totaque vita humana, & societas inter
homines commodis & iucunditate repletur. Neque sine cau-
sa Iovis filia vocata est. cm nihil Deo immortali ad conser-
vationem generis humani nobis conferatur magis dulce, ma-
gis necessarium, pace, & tranquillitate publica: Nihil enim est
aliud pax, qum tranquilla libertas: cuius nomen reipsa tum
iucundum est, tum salutare: Ea sublata, leges & iudicia servari
non possunt integra, bonae artes exerceri, iuventus instrui. De-
nique ea vitiata aut eversa, omnes societatis humanae nervi de-
bilitantur, aut prorsus infringuntur. Nulla salus bello: pacem
te poscimus omnes. Nulla fides pietasque viris qui bella
sequuntur. Bellis boni corrumpuntur mores,
efferantur animi, & omnis disci-
plina vitiatur.

Link to an image of this page Link to an image of this page [I3r p53]

XXVI.

Ioanni Posthio Archiatro Palatino.[1]

PACE VIGENT ARTES.[2]

The arts flourish in peace time

PAce vigent artes: aras pax thure vaporat.
Pax cererem & Bacchum promovet atque fovet.[3]
Filia pax Iovis est: & Divum munera nobis
Dispensat: placida pace beatus homo est.

Arts flourish in peacetime: peace heats the altars with incense. Peace promotes and nurtures Ceres and Bacchus. She is the daughter of Jupiter and dispenses to us the rewards of the gods. When he has calm peace, man is blessed.

Notes:

1. The same Posthius as in Emblem 16.

2. The Greek texts in the pictura come from Menander, Sententiae (Jaekel edition, 1964), Monosticha, 430 and 122.

3. For Ceres and Bacchus as bringers of corn and wine, cf. Alciato, 1584, ‘Omnia mea mecum porto’([FALc037]).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top