Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [K2v p60]

XXX.

LAESA PATIENTIA FIT FUROR.

NEmo tam abiecti animi vir est, nemo tam vilis conditio-
nis homo, qui irritatus aliena iniuria, non cupiat violen-
tiam se repellere. Pulchra virtus est patientia: sed eam Italus
Asininam vocat. Veterem ferendo iniuriam invitas novam.
Pusillanimitas malorum proterviam excitat ad mal agendum.
Contumeliosi civitate extrudendi. Qui alteri parat exitium,
eum scire oportet sibi paratam pestem, ut participet parem.
Suae quisque utilitati servire potest, dummodo sine alterius
iniuria fiat. Qui bonus est vir, is potis suum fert incommo-
dum, qum damno alieno suam rem faciat. Rei familiaris am-
plificatio nemini nocens, non est vituperanda; sed fugienda
semper est iniuria. Detrahere aliquid alteri, & hominem ho-
minis incommodo suum augere commodum, magis est con-
tra naturam, qum mors, qum paupertas, qum dolor, quamque
caetera quae corpori vel rebus externis eveniunt. Vitent po-
tentiores violentiam neque sui commodi causa noceant alte-
ri: sed se legibus aequi ac recti contineri sciant; quae hoc spe-
ctant, hoc volunt incolumem esse civium coniunctionem.
Qui volunt in inferiores imperium gerere, bonos imitentur
pastores; qui tondent pecus non excoriant. Praeficiuntur au-
toritate divina Principes populo, ut eorum potentia bo-
ni defendantur, puniantur mali. Qui secus
facit, indignus est im-
perio.

Link to an image of this page Link to an image of this page [K3r p61]

XXX.

Veturio Leontio Hydruntino.[1]

LAESA PATIENTIA FIT FUROR.[2]

Wounded patience turns into fury

VEl Iovis ante oculos aquilam scarabeus inultam
Non sinit: ira ullum nescit habere modum.
Mentem offensa agitat sanam: patientia laesa
Fit furor: & rabidas vertit ad arma manus.

The stag beetle does not allow the eagle to go unavenged, even before the eyes of Jupiter: anger does not have any limit. Once offended, it arouses the healthy mind: wounded patience becomes madness, and pushes mad hands to take up arms.

Notes:

1. Veturius Leontius, from Otranto (like the previous dedicatee), also died in the plague of 1576 in Padua. See also Boissard, 1588, no. 18 ([FBOb018]).

2. Based on one of the Sententiae of Publilius Syrus (F13), ‘Furor fit laesa saepius patientia’, also quoted in Aulus Gellius and Macrobius. Cf. Alciato, ‘A minimis quoque timendum’, (Beware of even the weakest foe; [FALa054], and corresponding emblems).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top