Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this pageá Link to an image of this page á[K3v p61]

XXXI.

DULCE VITAE CONDIMENTUM
Amicitia.

AMicitiam rebus omnibus humanis anteponamus. Nihil
enim est tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel se-
cundas vel adversas. In amicitia enim omnia insunt, quae pu-
tant homines expetenda, honestas gloria, tranquillitas animi,
atque iucunditas: ut c¨m haec adsint, vita beata sit, & sine iis es-
se non possit. Amicitiae firmissimum est praesidium. Non aqua,
non igni, non aŰre pluribus locis utimur, quÓm amicitia. So-
lem Ŕ mundo tollere videntur, qui amicitiam Ŕ vita tollunt.
Tantum boni est in amicitia, ut ad eam rem perficiendam, deo-
rum
atque hominum munera videantur concurrere. Coniun-
ctio animorum maxima est cognatio. Idem velle, atque idem
nolle, ea firma est amicitia. Amicus est desiderabile nomen,
infelicitatis refugium, secretorum receptor, amanda felicitas.
Optimam vitae supellectilem sibi comparavit, qui amicos pa-
ravit. Sine amicorum benevolentia, neque in adversa, neque
in secunda fortuna quisquam vivere potest. Ac propterea co-
lendam amicitiam sapientes affirmant, qu˛d sine ea tut˛, & si-
ne metu vivi non possit, ne iucundŔ quidem. Nullo enim mo-
do sine amicitia firmam & perpetuam iucunditatem vitae te-
nere possumus. Vita sine amicitia caeca est, insidiarum & me-
tus plena. Amicus quasi animae aequus, ab animorum ae-
qualitate dictus est. Est enim amicitia una
anima in duobus corpori-
bus.

Link to an image of this pageá Link to an image of this page á[K4r p63]

XXXI.

Iacobo Paschario Medico.[1]

DULCE VITAE CONDIMENTUM AMICITIA.

Friendship is the sweet spice of life

CIncta est virtutis cestu: candoris amictu:
Muneribus dives, religione potens.
Cor patet, & firma est, & sceptro nixa benigno
Simpliciter prudens regnat Amicitia.

She is girded with the girdle of virtue, the mantle of integrity, rich in gifts, powerful in reverence for God/the gods. Her heart lies wide open and is firm, and relying on a favourable sceptre, prudent Amicitia rules straightforwardly.

Notes:

1. áThe same Doctor Jacques Paschaire that is the dedicatee of emblem 24 ([FBOb024]), and emblem 34 in 1588 ([FBOa034]).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top