Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [L3v p70]

XXXV.

PRAETEXTU NOCENTIOR.

TOtius iusticiae nulla est capitalior pestis, qum eorum, qui
cm, dum maxim fallunt, id agunt, ut viri boni videan-
tur. Hypocrisis teterrimum est vitium; qua societatis humanae,
omnisque amicitiae vis corrumpitur & concidit. Cumque in
omni genere hominum reprehendenda sit, in iis abominan-
da merit debet esse, qui suas iras, inimicitias, ambitionemque
praetextu pietatis & religionis tegunt & satiant: animae malae &
incendiariae, seditionum & discordiarum fomites tecta fraude
serentes. Iusticiae pars praecipua est non violare homines. Ni-
hil iusticiae officio magis est alienum, qum inferre iniuriam.
Nihil tetrius aut inhumanius, qum nocere charitatis simula-
tione. Inimicum apertum fugimus & cavemus illius violen-
tiam. In hypocritae calumnias & iniuriam citis impingimus
& labimur, qum animadverterimus: Si potissimm authori-
tate & potentia, vel sanctimoniae inter bonos excellant opi-
nione. Eorum violentiam difficilis evitare possunt oppressi,
qu plures habeant suae improbitatis fautores, etiam inter bo-
nos, quibus larva integritatis imponunt. Nihil tam inhuma-
num, tam deforme, tam illiberale videtur, qum ad summum
imperium summam acerbitatem naturae adiungere, & il-
li belluinae crudelitati larvam pietatis
induere.

Link to an image of this page Link to an image of this page [L4r p71]

XXXV.

Petro Fridero[1] Mindano. I.C.[2]

PRAETEXTU NOCENTIOR.[3]

The more harmful because of pretence

NUlla est iustitiae pestis capitalior illis
Larvata apparent qui pietate boni.
Quo plura intulerint incautis damna nocentes
In de illi laudis plus meruisse volunt.

No plague is more dangerous to justice than those who because of their pretence of piety give the appearance of being good, by which means the more damage they harmfully carry out against those who are not on their guard, the more praise they want to have deserved from it.

Notes:

1. Corrected from the Errata.

2. Petrus Friderus, a jurist from Minden, in Germany.

3. For a similar pictura, see Montenay, no. 25 ([FMOa025]).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top