Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [M1v p74]

XXXVII.

VOLUPTATIS USURAE MORBI.

NIhil servilius abiectiusque est, qum voluptatibus obno-
xium videri. Insaniam aufert medicus; voluptas cm aequ
mentem eripiat homini, vix sanabile malum est. Nulla capita-
lior pestis hominibus natura data est, qum voluptas. Nam
ex hoc fonte prodit quicquid est in hominum vita scelerum &
calamitatum. Voluptati inhonesta parata est comes poeniten-
tia. Qum optim hoc natura comparatum est, ut hae duae res
sese invicem comitentur, voluptas & dolor. Luxu nihil tur-
pius: Libido pecudem ex homine reddit. Fluit voluptas, &
prima quaeque evolat; saepiusque relinquit causas poenitendi,
qum recordandi. Plerique propter voluptatem, & parvam &
non necessariam, tum in morbos graves, tum in damna, tum
in dedecora incurrunt: saepe etiam legum, iudiciorumque poe-
nis obligantur. Qu maior est voluptas, e magis mentem
sua sede & statu dimovet. Quapropter qui voluptatibus du-
cuntur, & se vitiorum illecebris, & cupiditatum lenociniis de-
diderunt, ad Reipublicae gubernacula non sunt admittendi.
Fieri enim non potest, ut animus libidini & cupiditati dedi-
tus, prudentia valere, consilio prodesse, & discernere ve-
rum falso possit; ne dum aliis consulere, cm
sibi ipsi sit inutilis.

Link to an image of this page Link to an image of this page [m2r p75]

XXXVII.

Livio Algerio Nolano.[1]

VOLUPTATIS USURAE MORBI.

The interest paid on voluptas/pleasure is sickness

SPerne voluptatem: multorum est esca malorum.
Solicitus moeror cui solet ire comes.
Illius usurae morbi, dolor, angor, egestas;
Et pudor, & nudo corpore pauperies.

Shun Voluptas: it is the bait of many evils, to which mournful grief is accustomed to come as a companion. The interest it earns are: sicknesses, pain, torment, want, and shame, and poverty with a nude body.

Notes:

1. Livius Algerius, from Nola, near Naples.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top