Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [M3v p78]

XXXIX.

UBI VOLUPTAS IMPERAT ILLINC
extruditur virtus.

IMpedit consilium voluptas, rationi inimica, nec habet ul-
lum cum virtute commercium. Propterea in voluptatis re-
gno virtus non potest consistere. Nihil altum, nihil magnifi-
cum ac divinum suscipere possunt, qui suas omnes cogitatio-
nes abiecerunt in rem tam humilem, tam turpem, tam con-
temptam. Omittendae sunt omnes voluptates, relinquendus
luxus, & mollia delectationis studia, quae homines ŕ virtute
alienos reddunt. Perniciosa sunt ea blandimenta, quibus so-
pita virtus suum amittit splendorem. Cům enim corpore con-
stemus & animo, non minorem curam animi quŕm corporis
habere debemus. Duplex est vis animorum, una pars in appe-
titu posita est: altera in ratione, quae docet & explanat quid fa-
ciendum, fugiendumve sit: ita fit ut ratio praesit, appetitus ve-
rň obtemperet, si animus sit integer. Animi morbi sunt cupi-
ditates immensae, non solům gloriae, divitiarum, dominatio-
nisque, sed etiam libidinosarum voluptatum, quae animos ex-
edunt, conficiuntque curis, iudicium pervertunt, nec per-
mittunt ullam cum virtute associationem aut commercium.
Contraria enim tenent, neque ulla utriusque
potest evenire convenien-
tia.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [M4r p79]

XXXIX.

Philippae Lazaeae Polanae.[1]

UBI VOLUPTAS IMPERAT ILLINC EXTRUDITUR VIRTUS.

Where Voluptas rules, virtue is driven away

REgnat ubi molli luxu satiata voluptas,
Illic virtuti non datur esse locus.
Namque hae diversis committunt praelia signis.
Perpetuasque gerunt ambae inimicitias.

Where Voluptas, sated with soft luxury reigns, no room is given to virtue. For they join battle manifested in different ways and the two of them engage in constant enmity.

Notes:

1.  Philippa Lazaea, from Pola in Istria (now Pula, Croatia): friend and former lover of Boissard in Padua; died of the plague there in 1576. See also Boissard 1588, no. 32 ([FBOa032]).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top