Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [N1v p82]

XLI.

GRANDE VECTIGAL PARSI-
monia.

VIctus cultusque corporis ad valetudinem referantur, & ad
vires, non ad voluptatem. Esse oportet ut vivas, non vivere
ut edas. Tantųm cibi & potionis accipit vir frugi, ut refician-
tur vires corporis, non ut opprimantur. Iucunditas enim vi-
ctus est in desiderio, non in satietate. Nihil indignius est ho-
mine, quām sui ventris mancipium fieri, & turpis crapulae sub-
ire iugum. Victus moderatus grandis est homini sobrio the-
saurus. Si res tua non sufficit tibi, tu parcendo fac ut sufficias
rei tuae. Benč est cui Deus obtulit, parca quod satis est manu.
Serviat aeternum, qui parvo nesciet uti. Qui necessariis con-
tentus est, vilem sibi facit annonam. Quod vult habet, qui vel-
le quod satis est potest. Et is minimo eget mortalis, qui mini-
mųm cupit. Quod satis est cui contingit, nil amplius optet.
Divitiae grandes homini sunt vivere parcč aequo animo: neque
enim est usquam penuria parvi. Auream quisquis mediocrita-
tem diligit, tutus caret obsoleti sordibus tecti, caret inviden-
da sobrius aula. Omnibus enim in rebus quae tractantur
in vita, modum quendam & ordinem adhibentes,
honestatem & decus conserva-
bimus.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [N2r p83]

XLI.

Nicolao Houllonio Metensi.[1]

GRANDE VECTIGAL PARSIMONIA.

Parsimony is [brings] a big income

DIvitiae grandes homini sunt vivere parce:
Dives cui rerum suppetit usus, erit.
Si non sufficiat tibi res tua, contrahe sumptus:
Angustaeque rei sic benč sufficies.

It is great riches to a man to live thriftily: he will be rich for whom use of his own possessions is sufficient. If what you have is not enough for you, reduce your expenditure: in that way you will fit your limited means.

Notes:

1.  Nicolas Houllon, French Calvinist humanist in Metz, known as the “clerc des Capillons”.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top