Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [N2v p84]

XLII.

PAUPERTAS LEPRAE SPECIES.

OMnes hoc liberè fatebuntur, paupertatem non esse vitium:
Quicunque tamen pauper est, inglorius & ferè infamis est
apud omnes. Pauperi nulla est autoritas, nula fides. Paupe-
rum vani solent esse sermones. Pauper licet doctus, prudens,
& probè eruditus, gratiam ditiorum mereri nunquam videbi-
tur. Paupertas per se nihil mali habere dicitur: comitem tamen
habet semper secum contemptum. Nil habet infelix pauper-
tas tristius in se, quàm quòd ridiculos homines facit. Tantùm
fidei quantùm nummorum. Paupertas à lepra non est absimi-
lis: ab utraque qui tenetur, fugitur ab amicis & consanguineis.
Multa vilia & servilia negotia liberos homines & ingenuos
paupertas agere cogit: ob quae misericordiam potiùs quàm
odium mereri videntur. Amicus hospes si pauper est, primo
die admittitur, secundo foetet, tertio extruditur. Paupertas ut
per se non est improbanda, habet tamen in se, quo efficaciter
egenos moveat, & pelliciat ad malè agendum. Malè suada fa-
mes est.[1] Nullum ad turpitudinem virgini lenocinium fortius
est paupertate. Vir prudens, etiamsi divitiis inhiare non de-
beat, paupertatem tamen, quantùm potest, dum fugit, facit
benè. Labem enim turpem virtuti inurit egestas. Et ge-
nus & virtus, nisi cum re, vilior al-
ga est.[2]

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [N3r p85]

XLII.

Ioanni Aubrio Trecensi.[3]

PAUPERTAS LEPRAE SPECIES.

Poverty is a kind of leprosy

PAupertas vitium non est: sordet tamen omnis
Pauper, & egregio semper honore caret.
Est leprae species: qua si teneare, propinquum
(Excuses quamvis omnia) nemo volet.

Poverty is not a vice: yet every poor man is of no account [lit. dirty] and always lacks high honour. It is a kind of leprosy, and if you are suffering from it, no-one wants you as their neighbour (however much you may excuse everything).

Notes:

1.  ‘Malè suada fames est’: the same text that appears in the pictura of emblem 10 (also about poverty) [FBOb010].

2.  Quotation from Horace, Satires, 2.5.8.

3.  Jean Aubry: goldsmith and publisher in Metz (but originally from Troyes); his daughter Marie married Boissard in 1587. See also Boissard 1588, no. 27 ([FBOb042]).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top