Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [O2v p92]

XLVI.

NULLI PRAESTAT VELOX FOR-
tuna fidem.

VAria est vitae commutabilisque ratio, vaga volubilisque
fortuna. Nihil est tam contrarium rationi, & constantiae,
qum fortuna. Ea enim non solm caeca est, sed etiam plerun-
que efficit caecos, quos complexa est. Qui fortuna aspirante ex-
tolluntur, saepe efferuntur fastidio & contumacia. Nihil est
insipiente fortunato intolerabilius: Caeca quoque dicitur,
qud nihil cernat qu sese applicet. Saepius sua indignis largi-
tur munera. Insanam illam quoque vocarunt antiqui, quia a-
trox, varia, incertaque sit, & instabilis. Dat quodcunque libet
fortuna, rapitque. Brevis est magni fortuna favoris. Ea vitrea
est, & cm maxim splendet, frangitur. Citis fortunam inve-
nias, qum retineas. Nunquam enim magis constans est, qum
in sua inconstantia & volubilitate. Fortunae muneribus uten-
dum, non fidendum. Quicquid in altum fortuna tulit, ruitura
levat. Fortunae saevo laeta negotio, & ludum insolentem lude-
re pertinax, transmutat incertos honores, nunc mihi nunc alii
benigna.[1] Et cm blanditur, tum maxim metuenda est. Qua-
re oblatam utramvis fortunam, iuxta suscipere di-
scat, qui animo esse tranquillo
cupit.

Link to an image of this page Link to an image of this page [O3r p93]

XLVI.

Dionysio Lebaeo Bathillio.[2]

NULLI PRAESTAT VELOX FORTUNA FIDEM.

Fleeting fortune shows faith to no-one

DUm nobis fortuna favet, blanditur, & offert
Subsidium, nobis est metuenda magis.
Illiusque bonis, dum arridet laeta, fruamur:
Hanc reperire quidem non retinere licet.

While fortune favours us, is agreeable to us and offers us help, we should fear her more. While she smiles at us happily, we should enjoy the good things which she brings: however it is allowed to find fortune but not to keep it.

Notes:

1. ‘Fortuna saevo ... benigna’, a quotation from Horace, Odes, 3.29.49-52.

2. Denis Lebey de Batilly, the emblematist, previously the dedicatee in emblem 18 ([FBOb018]).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top