Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O3v 94]

XLVII.

VIRTUS EST FUNERIS EXPERS.

QUaecunque in rerum natura conspiciuntur, ea interitui
subiecta sunt. Robur, valetudo, divitiae, forma, dignita-
tes, reliquaque bona, quibus commodè vita haec transigitur,
citò evanescunt. nihil est in hoc orbe terrarum quod sit per-
petuum: Sola virtus thesaurus est homini constans, & pecu-
lium aeternum. vitam hanc quam vivimus, si benè considere-
mus, brevem, dubiam, & inquietam, nomine vitae non digna-
bimur, si à virtute remota sit. Prima pars aevi sese nescit; media
curis obruitur; ultima molesta senectute premitur. Formae
gloria fluxa est, & fragilis. Gaudia non remanent, sed fugitiva
volant. Divitiarum incerta est possessio: opes sunt sarcinae men-
tis. Crescentem sequitur cura pecuniam. Robur morbis & se-
necta debilitatur. Pauperies obruit hominem probris & infa-
mia. Rari amici, iique fucati & infideles. Ut sunt humana, ni-
hil est perpetuum datum. Debemur morti nos nostraque: Om-
nes una manet mors. At virtus est immortalis. Nunquam Sty-
gias
fertur ad undas inclyta virtus. Benè vivere bis vivere est.
Semita, certè tranquillae per virtutem patet unica vitae:
Sola perpetuò manent subiecta nulli mentis
atque animi bona.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O4r p95]

XLVII.

Iacobo Santalbino Medico.[1]

SOLA VIRTUS EST FUNERIS EXPERS.[2]

Only virtue is free of death

DIvitias frustra iactant titulosque genusque:
Qui credunt se istis & sua nominibus.
His spes nixa labat: mors haec rapit omnia secum.
De cunctis virtus sola superstes erit.

In vain they boast of wealth and titles and families, they who entrust themselves to these things and their possessions to names. Hope, if she relies on these, falls down; for death takes all of them with her. Of all of them, virtue alone will survive.

Notes:

1.  Jacques de Saint-Aubin, the doctor, see emblem 14 ([FBOb014]).

2.  The image depicts Virtue on the left, at least two of the Fates (Clotho the spinner and Atropos the cutter), Death with his sand-clock, and perhaps Lachesis, the alotter of destinies (the third Fate).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top