Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [α6r]

Aliud in Iustitiam, ex Nigidio.[1]

Another emblem on Justice, after Nigidius.

Im sordidè iudicantes.

Against those who exercise corrupt justice.

Vah qui inculcatis audes sperare querelis
Iustitiam aetherei linquere regna poli.
Illi signifero sedes ascribitur orbi,
Et clari ante oculos Arctophylacis[2] abit:
Quâ locus ad libram & radiantis membra leonis
Finditur, & duplici dividit astra sinu.
Huius nostrorum sordes & stupra deorum
Moverunt iustâ debita sceptra manu.

Woe to you, who when your complaints are trampled on, dare to hope that justice will leave [her seat in] the kingdom of the heavens. To her is ascribed a seat in the starry sky [lit. globe], And she goes on her way before the eyes of bright [Bootes, the] Bear-keeper. There a separate place is given her beside the Scales [Libra] and the limbs of the shining Lion [Leo], And she divides the stars with her double breast. The corruption and debauchery of the gods of our times have taken away the sceptre that ought to be in her uncorrupt hand.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [α6v]

NARRATIO PHLOSOPHICA.

NIgidius figulus & doctrinae studiis, & ad-
ministranda Republica facilè princeps, Iustitiam
in Zodiaco inter libram & leonem sedere existima-
vit. Quod etsi minus forsan à magistris suis, aut
etiam astrologorum sermonibus didicisset, hoc ta
men illi in mentem venisse in suspicionem venio,
quòd agentes in rebus, iique qui iurisdictioni prae-
sunt, vel omnium maximè ad quodlibet iniustitiae
genus constiterunt. Quod temporibus illis acci-
disse minimè forsan sit mirandum, quibus nondum
veritatis Evangelicae dies illuxerat. Nunc verò
aetate nostra cui tantum beneficium fata non in-
viderunt, luctuosum sanè est sordibus eorum, quos
Moses in Pentateucho suo deos appellat, tantùm
Iustitiae patrimonium direptum esse. Quòd si eam
iustitiam maiores nostri appellaverunt, quae ius
suum cuique, hoc est iudicanti tribuat, aptè pro-
fectò nostros homines acerrimos iustitiae propu-
gnatores voces. Quid enim & opis & instrumen-
ti ad hominum negotia adferunt, qui privatis com-
modis solùm incitati in praeclarissimis illis mune-
ribus ita versantur, ut magis suum quàm litigan-
tium negotium agere dicas? Ac si volumus tem-
porum nostrorum historiam, & ea quae testata an-
tiquitate patres nobis prodiderunt, dispicere, quem
quaeso à tot saeculis inter nostros homines repe-
rias, qui nulla mercede in illis ordinibus sederit?
quis propria quadam animi incitatione unquam
iudicavit? quis eorum precario ius dixit? Quae
laus etsi iis qui se ad Dei praescriptum nutumque con-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [α7r]verterunt, minimè sit necessaria, dolendum est ta-
men inter Christianos homines, quorum proprium
est omni officiorum genere praestare, qui hac vir-
tute excelluerit, repertum esse neminem. Quòd si
aliquis tam religiosus morum magister esse velit,
ut hanc animi elationem, caeterasque alias virtu-
tes, quae proximè ad perfecti speciem accedunt,
in vulgo desyderet, nimiae severitatis teneri meri-
tò sit iudicandus. Qui autem in civitate principa-
tum gerunt, & iis artibus quae libero homine di-
gnae sunt, ornati omnibus, soli de dignitate & ho-
nesto, soli de expetendis & fugiendis verba fa-
ciunt, magnopere certè sint reprehendendi, nisi ex
Platonis sententia, obliti commodorum suorum
ad Rempublicam accesserint. Ac si per illos licet
nostra cum externis conferre, videmus eos quos
ius veteris hospitii societate nobis devinxit, sub-
latis formulis de causis privatis & publicis sine
mercede iudicare. Quis enim ad iudiciorum di-
gnitatem splendidius, quid ad litigantium leva-
tionem aptius esse possit, quàm ea liberaliter con-
ferre, à quibus sordes & praemia non solum sacra,
sed & profana monimenta sustulerunt? Nostri au-
tem maximis nominibus sibi eos, quorum res agi-
tur, devinctissimos esse arbitrantur, si magna pe-
cunia sententiam dixerint? Nam praeter id quòd
pecuniam ingentem & saepissimè extra ordinem
sportularum nomine imperant, plurimum tamen
sibi gratiae deberi opinantur, si quaestionem totam,
sicut eorum fides & officii ratio postulabat, ad exi-
tum perduxerint. At enim quis apud eum iustitiae,
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [α7v]quis aequabilitati locus esse potest, qui in obeun-
dis magistratibus sequitur pecuniam ducem: cui
tamen cum iustitia aeterna est dissociatio? Neque
verò tentùm apud omnes bonos inveterata con-
suetudo momenti habet, ut ea homines nostros in-
vidia tantae cupiditatis & avaritiae levare possit:
quae si unquam ad sceleris excusationem valuit,
hoc opinor minimè hac in causa concedendum erit: in
qua qui versantur, ab omni pecuniae appetitione
alieni esse debent. Sed quia admiratione divi
tiarum illud immortalitate dignum
iustitiae decus apud homines in
summa neglectione iacet, non
est mirandum, si Astraea il-
la Dea hominibus re-
lictis ad supe-
ros convo-
larit.

Notes:

1.  Publius Nigidius Figulus, Roman polymath, 1st century BC.

2.  Arctophylax: the constellation Boötes, also called Arcturus (after its brightest star), the Bear-watcher or ploughman, sometimes the son of Callisto (and her keeper - phylax - as a bear).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top