Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [A2v p4]

Ad cupressum.

On the Cypress.

In aulicos & admissionales.[1]

Against courtiers and lackeys.

Ite procul futiles aliorum in praedia blattae:
Noster adulantes nescit amare decor.

Get you hence, worthless moths, to other people’s estates: Our elegance does not know how to love flatterers [i.e. don’t flatter me on my elegance, I don’t appreciate it].

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [A3r p5]

ALIUD.

Other

Aspice non domitae fastigia summa cupressi,
Membráque diffusis luxuriata comis.
Multus odoratis foliis innatus amaror
Fata dedit vitae tam diuturna suae:
Nec furtiva timet malè pastae praelia blattae,
Atque venenatis dentibus esse cibum.
Heu quibus auspiciis crescentis gloria regni
Hostili quateret barbara signa manu,
Si sibi qui cernunt, in publica commoda talpae,
Patritiae facerent atria missa domus.

Look at the highest crown of the unconquered cypress, And its branches with their profusion of spreading foliage [lit. hair]. A powerful bitterness within its scented leaves Has given its life so long-lasting a fate [i.e. has assured its longevity]. Nor does it fear the secret onslaught of the ill-nourished moth, And that it will be fodder for destructive nibbling. Alas, that they who see for themselves with what omens a glorious and waxing kingdom [lit. the glory of a growing kingdom] was aggressively brandishing its barbarous ensigns, would let the halls of a noble house fall so as to become public places fit for a mole.*
* The syntax of the last four lines is problematic.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [A3v p6]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

INter illa quea relatu non indigna de Cupresso
Dioscorides memoriae prodidit, nihil opinor
magnificentius dici potest, quàm quòd ea non tan
tum se à blattis & tineis aegrimonia tuetur sua:
verumetiam si dissecta quibuscumque rebus admis-
ceatur, eiusmodi animantium iniuriam longissi-
mè arcet & propulsat. Quae eadem ad eos qui prae
stantes opibus & imperii gloria, terrarum orbem
suo nutu continent, accommodari potest oratio.
Ut enim amaritudo illa ad Cupressi perpetuitatem
& magnitudinem summè suffragari putata est: ita
profectò severitas maiestatis plurimum as prin-
cipum regumque gloriam sit adiunctura. Nam
ut omittam multas Respublicas, quòd in illis adu
latoribus essent omnia, miserè concidisse, sit forsi
tan à regnorum gubernaculis alienum & turpe,
eos qui commodis suis & rerum domesticarum,
incrementis, administrationes publicas sibi omni
no attingendas esse existimant, solos in benevolen
tiae principalis clientela iacere, eoque genere illa-
tiones publicas & commissa fisci ad privatam uti
litatem traducere. Quid enim in gerendis publi-
cis rebus aliud agunt, quam in partem animos de
fixos habent, quò sensus, quò acies oculorum spe
ctat? an ut spoliis & victoriis, ex quibus veteres
Romanotum [=Romanorum] duces nihil praeter laudem domum retu
lerunt, quietem otiumque civibus suis pariant? an ut
eas dignitates, quas illi à principibus dono impe-
tratas populo proscribunt, ad iustitiae administra
tionem & subditorum levationem conferant? an
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [A4r p7] ut immortalitati litium & publicis malis medean
tur? ut obliti commodurum suorum totum cor-
pus reipublicae curent, résque gerant arduas plenasque
periculorum cùm salutis & vitae, tum rei familiaris
& fortunarum suarum? Horum actionibus si for-
tuna principes adversantes, in eamque rem tampa
ratos fecisset, ut eiusmodi homines à gubernacu-
lis excluderent: quid tam gloriosum, tamque elatum dici
potest, quid cum splendote [=splendore] & gloria rerum gestarum tam
coniunctum, quod non Christianissimis Principibus
communicari queat? Sed tamen excelsi animi est,
à quibus nihil opis & adiumenti senseris, & qui-
bus nihil debeas, iisdem & conferre quamplurima, &
omnia velle debere. In quo gravissimè sint repre-
hendendi illi, qui tanta animi elatione, & in benefi
ciis collocandis liberalitate plane inctedibili [=incredibili] abutun
tur ad utilitatem suam. Romani dominatione Reipublicae
& domi & foris praeclari, eos repetundarum reos de-
tulerunt, qui de provinciis suis, etiam rebus prospere
gestis decendentes, rem vel minimam usibus suis addi
xissent. Neque enim unquam existimaverunt virtutem
illam conservatae aut auctae Reipublicae quasi suapte mer
cede & gloria non contentam, ad rerum externarum sub-
sidia deducendam esse: quae si ab hominibus bene
à natura informatis accuratè perspicitur, satis sua
pulchritudine omnium animos obtentare possit.
Aliud etiam legis capitulum apud eos relatum erat,
ne qui provincias regerent, aliquove in officio es
sent, quicquam cum privatis contraherent: néve vel
foenore, vel stipulatione, aut empti nomine acce-
pta rationibus suis referrent. Pessime enim se res
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [A4v p8]habet, cum ii quos principalis clementia consilio-
rum in Republica, socios esse voluit, de publicis com-
modis ad domesticas utilitates abducuntur, eaque
tantum gerunt, quae in rem suam magnopere fu-
tura sint. Sed tamen avaritiae geramus
morem, quae nescio quo communi
fato, non solùm res urbanas,
sed bellicas quoque
ambitu suo iam
pene comple
xa est.

Notes:

1.  Admissionalis: an usher at court, who would give admittance to the privy chamber. According to Chambers English Dictionary, there is in fact a type of moth called a lackey moth, on account of its caterpillars bearing stripes like livery; this may be a coincidence.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top