Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [A6v p12]

Ad statuam Ionis [=Iovis] & Themidos.[1]

On the statue of Jupiter and Themis.

Iusta Deo roganda.

Just things should be asked of God.

En ut Dictaeo posita est vicina tonanti.[2]
Explorans hominum vota, precsque Themis.
Tu bona posce Deum, metet impia vota ligone[3]
Da Themis. Sanctum est iusta rogare Iovem.

Look how she is placed next to the thunderer of Dicte: Themis, examining the prayers and entreaties of mankind. Make sure you ask good things of God: divine Themis will cut down the unrighteous prayers with her mattock. It is right to ask just things of Jupiter.

Link to an image of this page Link to an image of this page [A7r p13]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

Bellissime Themis in ponderandis hominum
votis principatum habens, secundum Iovem sedere cre-
dita est: quae perpetua quadam aequitate, importuni
tatem eorum qui immanissima quaeque Deo petunt, re-
tardaret. Quae hominum lues eo nomini populoque
Christiano videatur offensior, qud illis persua-
sum est, Deum immortalem ad hominum cupiditates &
scelera propendere. Quid enim aut magnificum,
aut liberale de Deo iudicare possunt, qui praestan-
tissimum illud numen in criminis nefarii societatem
audent appellare, ut eo velut adnitente, diuturni de
siderii sui expectationem, & sceleratae cupiditatis
situm explere possint? Nam qui necessariis suis non-
nulla contra leges petunt, ita sunt animo affecti, ut
eos quos petitione sua volunt impellere, in eodem
quo illi sunt, errore versari putent. quibus si omni-
no perspectum esset, tales virtuti soli omnia summa
tribuere, non temere in facilis repulsae periculum sese
ipsi coniicerent. Quod idem quoque de iis qui turpissi-
ma quaeque Deo rogant, dici potest. Quam enim illi
de excellenti illa mente persuasionem induerunt, qui eam
non solum testem, sed flagitios sodalitatis participem ci-
tant. Qud si Iesus Christus in sequacibus suis rerum
subsidia ne probavit quidem, qua fronte patrimonium
uberius ab illo contendemus? Iam qui apud nos omni
probitate excellentes perhibentur, rem gratam Deo se fa
cere putant, si vocis & laterum contentione cum domino
egerint, ut filios suos divitiarum & honorum accessio
ne aliquando ornatos videant. Qud qum parum
sit Evangelicum, satis sacra loquuntur monumenta:
Link to an image of this page Link to an image of this page [A7v p14]Qui enim (inquit Christus) in vobis dignitate prae
stat, fiat sicut iumior [=iunior] .[4] Qud non eo pertinet, ut am-
bitionis labore districtos de cursu dignitatum revo-
cem. aliquos enim esse oportet qui praesint, & qui-
bus pareatur. Sed ut omnibus notum esse possit nun-
quam popularia illa & imperitae multitudinis stu-
dia, magnorum virorum animis insedisse. Cretio haere
ditatis ab aliquo pro parte facta est, simulatque fami
liae erciscumdae iudicio arbiter est acceptus, nullum
apud Dominum intermittit rogandi tempus, sacrificos
interpellat, noctes & dies suffitus agit, ut ea portio
quae sibi probatur magis in partem cedat. Haec quam-
vis ab hominibus caetero-qui bonis facta esse me-
moria repeto, non adducor tamen ut ea ad providen
tiam Dei pertinere credam. In primis enim Christianis
hominibus probatum esse debet, ut pecuniam pro
nihilo ducant: quam qui tanquam bonum & ex-
petendum quaerunt, ne illi quidem Philosophis
benevolis & placatis uti possint. Quis ergo Deum
tam parum divinum & aeternum statuit, ut eas
preces illi curae esse putet, quibus eum velut sordi-
dati impellimus, ut eius auspiciis filiae nostrae pri-
mariis viris nuptum dentur? Quis sempiternae illi
menti tam parum tribuit, ut ad ea vota propen-
sam esse putet, quibus deprecamur impensius ut di-
tissimae mulieres in manum filiorum nostrorum conve-
niant? Sed haec forsitan mulieribus in ore sunt in qui-
bus etsi incredibilis virtutis & pietatis significa-
tio plerunque eluceat, nescio tamen quo pacto ab
ea sententia tam sint alienae, in qua Evangelii splen-
dor inest totus.

Notes:

1. Themis: goddess of truth and justice.

2. Dicte: mountain on Crete under which Jupiter was hidden, so he is called Dictaeus, or the thunderer of Dicte. There may be a punning reference here to the Greek δίκαιος (just, right).

3. The picture shows a scythe, not a mattock (or hoe).

4. Luke 22:26.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top