Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [B2v p20]

In Magistratus iuvenes.[1]

Against [or on] youthful magistrates.

Vix temere ante pilos venit sapientia.

It’s hardly an accident that wisdom counts for more than a full head of hair.

Desine stulte puer, dubiam tractare bipennim:
Anne audes molli stringere tela manu?
Qum mal conscripti tractant arcana Senatus
Qui nondum primas deservere nuces.

Idiot child, stop waving that weapon around, you don’t know what you’re doing [lit. foolish boy, stop wielding that uncertain two-edged axe]. Or do you dare draw weapons with your soft hand? Those senators aren’t going to be well able to handle the secrets of state, Who haven’t yet given up playing conkers.*
* Children in Roman times played with nuts, so the phrase [lit. ‘first nuts’] proverbially refers to childish things.

Link to an image of this page Link to an image of this page [B3r p21]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

CIvitas Lacedaemoniorum quae Reipublicae gu
bernaculis, dum Lycurgi leges valebant, reli
quis populis praeluxit, consilium suum Senes ap-
pellavit: ut omnibus iudicatum esset, nullum Rempublicam
attingere debere, nisi eius cupiditates omnes, mo-
tusque animi, longior aetatis flexus confecisset: Ro
mulusque
eos qui in rerum administratione essent
Senatores & Patres nominavit, ut iuvenes publi-
cis negotiis excluderet. Et Prophetarum praestan
tissimus Esaias, dum Iudaeorum populo pro tan-
tis flagitiis mal evenire auguraretur, hunc gra-
ves domino poenas daturum existimavit, si illi ali
quando eventurum praediceret, ut iuvenum & ef-
foeminatorum imperio teneretur. Quae enim pe-
stis in Republica. capitalior unquam fuit, qum eos ipsos
in magistratu esse, quos leges propter infirmita-
tem consilii in tutela esse voluerunt? Quae tanta
temporum est improbitas, ut ii publicis & pri-
vatis administrationibus velut tripudio auspicen-
tur, qui neque rem domesticam cum dignitate ge
rere, neque seipsos gubernare possunt? Denique
quid & authoritatis & splendoris ad ipsa subsel-
lia adferent, qui ne domi quidem satis apud suos
partes tutari queunt? Tu igitur cui nec usus magi
ster fuit, nec doctrina forum, cm in rei stipula-
tiuncula & syngrapha decipiare, ullmne tibi in
Senatu iudicandi locum relinquendum esse existi
mem? Qud si Augustus Ceasar non omnibus de
iure respondendi potestatem fecit, sed iis tantm
quos doctrina prope singularis, & velut universo
Link to an image of this page Link to an image of this page [B3v p22]populo testata virtus apud omnes commendabat:
quid in eis desyderes qui tantm sibi sumunt, ut
de aliorum responsis soli iudicium ferant? quos fo-
san [=forsan] omni studiorum laude cumulatos esse opor-
teat, qud ab eis maiorem appellare non possimus.
Iam ver qui alteri iudicium dictant, non prius
cognitionem sibi impetrandam statuunt, qum
peritissimos quosque de iustitia & aequitate cau-
sae suae in consilium adhibuerint, ut tandem illis du-
cibus, & quasi toto iure teste cum adversario lege
consistant. qui si forsitan causa cadant, patronos
suos de imperitia in invidiam & crimen vocant.
Ac mea quidem sententia propius erat cum eis in
iuriae disceptare, quibus id oneris impositum est
ut extremi omnium sententiam ferant. Quid enim
in litibus adeundis confert praeparatio illa dili-
gens, quid altior prudentium deliberatio, si qui-
bus iudicandi partes attributae sunt id parum ad-
modum sentiant, ex quo magnum causae patroci-
nium accersitur? Qui autem quasi procincti in subsel-
liis sententias rogantur, nisi maximis artis & natu
rae praesidiis sint instructi, parum certe facultatis
ad ea munera in quibus degunt, sunt allaturi. Qud
si aliquis primis illis annis tantam doctrinae suae fi
duciam habet, ut inter tantos magistratus adlegi
velit, non video in quo haec dignitas laudi illi esse
possit. Nam & multas civitates florentissimis re-
bus suis concidisse accepimus, quarum summa ad
iuvenes redierat. Et ex sacris quidem literis Ro-
bohami
regnum quod patria virtute & avitis ar-
mis praeclarissimum acceperat, adolescentum con
Link to an image of this page Link to an image of this page [B4r p23]silia convellerunt. Ex quo praeclarum est quod
apud suos Lycurgum instituisse Plutarchus refert
ut octo & viginti Seniores latere Principum nun
quam discederent, quorum consilio omnia & fo-
ris & domi gererentur. Quis enim consult de re
aliqua iudicavit unquam, qui nondum rei pericu
lum fecit? Iam in Naevii ludo cm aliquis interro
gasset, Cedo, qui Rempublicam vestram amisistis tam ci-
to? respondetur, ut inquit Cicero,
Proveniebant oratores novi, stulti adolescentuli.
Et apud Homerum Ulysses, non alia de causa se
Achille consilio & prudentia superiorem facit,
qum qud illo grandior natu esset. Etsi enim ra-
tionem eam, quae cm adolevit & perfecta est, sa
pientia vocatur, nullus forsan hominum est
consecutus: habet tamen affecta aetas
nescio quid cum illa coniunctum
& cognatum, quod dif
ficile factu sit in
adolescenti-
bus repe
rire.

Notes:

1. Magistratus is used in the classical Roman sense of senators with positions of state; in modern terms one might say ‘ministers’.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top