Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [B4v p24]

Ad statuam Diane.

On the statue of Diana.

In sordidos nostrorum mores.

Against the degenerate customs of our times.

En ut te insimulant castae monimenta Dianae
Aeternum hospitii non coluisse decus.
Disce miser tenues meritis retinere propinquos,
Nec iam te caecus foenoris urat amor.

Look how the monument of virginal Diana reproaches you of failing to observe the everlasting proprieties of hospitality. Learn, you wretch, to take care of your poor relations with favours [or with what they deserve], And may blind love of profit not burn you up any more.

Link to an image of this page Link to an image of this page [B5r p25]

ALIUD

Other

Quam quondam magnae statuam posuere Dianae,
Proponunt oculis Pegmata nostra tuis.
Illa ingressuris subtristior esse videtur,
Morosoque nimis torva supercilio.
Verm eadem aversis hilari gratissima vultu,
Non dubia oblati signa dat hospitii.
Nostrorum hi mores, patriis sic vivitur oris,
Hoc verum est nostrae symbolum amicitiae.
Hos, memor officii, si forte inviseris, illic
Te torvm extempl dira tuetur anus:
Demitit vultum dominus, metuensque repostis
Vix bene se memorem praedicat esse tui:
Et gemit ingratas nullo cum foenore messes,
Et sibi Eleusinae numina saeva Deae.[1]
Sed cum ad vestibulum ventum est, & limine in ipso
Incipit extremum iam tonuisse vale,
Ad coenam citus invitat, frontmque serenat,
Iactat & occisae sumina laeta suis:
Et Calabro indignos imitatur in hospite mores,[2]
Hcque tegi infames judicat arte dolos.

The statue of great Diana which once set up, Our Pegmata present for you to look at. She seems to those who approach her to be rather sad, And too stern, with a miserable expression. But to those who turn to leave her, the same statue is most pleasant, with a happy expression, And gives the unmistakable appearance of proffered hospitality. This is how people behave now; thus is life lived in our ancestral lands; This is the true token of our [so-called] friendship. If you should chance to go to visit these people, mindful of your duties, there Straightaway a dreadful old woman looks after you in stern manner: The master of the house has a downcast face, and fearing for his stored up wealth, Scarcely shows any real sign of remembering you at all. He bewails too ungrateful harvests that bring in no profit, And the harsh religion of the Goddess of Eleusis. But when you get to the front hall, and on the very threshold, He begins now to thunder out a final farewell, Quickly invites you to dinner, smoothes his brow, Suggests boastfully too serving the rich, fat breasts of a slaughtered sow*: And copies the unworthy habits in a Calabrian host [?habits that would be unworthy even in a Calabrian host], And reckons he can cover up his disreputable deceit by such artfulness.
* A Roman delicacy.

Link to an image of this page Link to an image of this page [B5v p26]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

STatuam Dianae quondam in Lesbo consecra-
tam, qui ad illam frequentes confluebanr [=confluebant] , diu-
turna quadam notatione nobilem reddiderunt.
Nam in ea observatum esse literis proditum est,
ut iis qui templum introirent, velut subtristior
supercilium adducere videretur: contra ver ex-
euntibus incredibili plan vultus hilaritate appa-
reret: quod an casu an ver artificis industria ac-
ciderit, nihil ad hoc tempus. Quantm autem ad
praesentem scriptionem attinet, scit statua illa no-
strorum mores videatur adumbrare. Nam si qua
tibi vetus cum horum aliquo necessitudo inter-
cedit, & si, dum id agis ut ius amicitiae sanct &
pi colas, ad eum domum veneris, tantam in vul-
tu severitatem prae se feret, ut senium esse tibi per-
suadeas. cm autem de discessu cogitans in foribus
constiteris, & hominem iam valere iusseris: de-
posita feritate paulm condocefactus, te apud se
iubebit coenare: neque tamen prius tibi hoc iudi-
cii & benevolentiae conferet, qum cert perspe-
xerit te, quo minus hoc benignitatis iudicium ac-
ceptes, verecundia impetrati discessus impediri
neque enim minore augendi patrimonii cupidi-
tate incensi sunt, qum amittendi metu. quo in
genere si qua plaga accepta est, videas homines
omni constantia deturbatos iacere. Quis igitur
eos pro amicis complecti velit, qui res mini-
mas sanctissimis amicitiae vinculis anteponunt?
Quis pro agnatis colere, quibus modicae rei ia-
cturam nullis amicitiae momentis sarciri posse iu-
Link to an image of this page Link to an image of this page [B6r p27]dicatum est? Quam tamen tanti maiores nostri
aestimaverunt, ut non tantm pro amicis opes &
pecuniam, sed vitam profundere essent parati. Ho
spitalitatem cert veteres philosophi mirabiliter
laudibus efferunt: qud hac una virtute conser-
vandae hominum societatis prope iura continentur.
hanc Romani tam sibi in republica retinendam
esse censuerunt, ut in extruendis magnificis aedibus
neque sumptibus, neque labori parcerent: quibus
aliquando hospitalitatis officia non exteris tan-
tum, sed etiam civibus suis praestarent. Quae laus
Octavio homini novo ad petitionem consulatus
creditur esse suffragata. Quid enim gratius facere
patriae tuae possis, qum ea liberaliter omnibus
conferre, quae natura communia esse voluerat. Nam
neque aliqua res est, qua propius ad conventum
animorum, qui his vinculis elapsi in coelo beati
aeterno aevo fruuntur, possimus accedere, qum in
beneficiis ultr citroque conferendis tam natu-
ra incitatos videri, ut omnes homines non amici-
tia tantum, sed aut familiaritate, aut agnatione
nobis coniunctissimos esse arbitremur. Quae un-
quam maior perfecti fuit expressio, qum univer-
sos homines tantm apud nos gratia & authori-
tate valere, ut nobiscum arcta necessitudine col-
ligatos iudicemus? quae qui prestiterit non homi-
num concursationem & congressus, sed animo-
rum coelestem illam coniunctionem assecutus esse
videatur. Iam iis qui olim semibarbaros homines,
& locorum intervallis vitaeque genere disiunctis-
simos moenibus & vivendi societate sepserunt,
Link to an image of this page Link to an image of this page [B6v p28]hoc suis testimonium datum est, ut post mortem
pro diis colerentur: quorum gloria non procul
abesse eos crediderim, quibus nihil magis in vita
propositum est, qum ut se beneficos & liberales
velint: quique egregia quadam hospitalitate omnes
ad ius hospitii & familiae suae nituntur allicere. Sed
tamen in hoc genere haec temperatio erit adhi-
benda, ut qu aliquis magis opis indigebit, hc
ille largioribus obsequiis retineatur. Male enim
se res habet si in meritis collocandis fortunam po
tis qum mores sequamur. Quis enim non po-
tis sua qum alterius causa ad beneficentiam pu-
tetur accessisse, si locupletissimos quosque offi-
ciorum magnitudine sibi adiunxerit: eos ver qui
opus habent, ne tentarit quidem? quae & si ex Phi-
losophorum ludo ad nos esse profecta merit quis
dixerit: ad ea tamen Christus suorum animos tam
saepe exuscitavit, ut Christianorum hominum
propria existimari possint. Amicitias benefactis
aucupari gloriosum est: sed tamen nobis cum
ethnicis commune. Qui autem apud illos quos
rei familiaris angustiae premunt, lubens in credi-
tum ierit, & eis potius pecunias intulerit, qui-
bus propter inopiam debitum non sit recepturus,
laudetur certe hic Christianus, atque hoc nomine
dignus existimari queat. Sed quia non vitio tem-
porum solum, sed usurpatione eorum qui sibi sa-
piunt effectum est, ut hospitalitas alicui pro ne-
fario scelere ponatur, desino. sic ver res se habet,
ut quibus est antiquius pauperibus & amicis be-
nefacere, qum in patrimonii amplificatione oc-
Link to an image of this page Link to an image of this page [B7r p29]cupari, hi lege Fannia,[3] quae de sumptibus quondam lata
est, rei nostris peragantur, omnimque sen
tentiis dilapidatores substantiae suae, filiisque non
satis consulentes nominentur: quibus etsi pa-
tribus debeat prospectum & cautum esse, non sunt
tamen legis praecepta deserenda, ut filiorum de-
syderio & cupiditati satissiat. Neque ver A-
postolis
caeterisque, quos militiae nostrae principes
habuimus, dignitate praestamus: qui si ut
se ad Christi clientelam conferrent, o-
mnia sua abdicarunt, cur non le-
vissima rei domesticae nostrae
iactura praestantissimum si-
dei Christianae prae
sidium retinendum
esse statue
mus.

Notes:

1. Ceres, goddess of agriculture.

2. It is unclear why Calabrians were notorious for bad manners.

3. Caius Fannius Strabo: Roman consul. His Lex Fannia (161 BC) limited the expenses one could make on entertainments (sumptuary laws).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top