Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [B7v p30]

In Catonem.

On Cato.

Omnium rerum satietas, praeter-
quam disciplinae.

Enough of everything, except learning.

Dum tibi pes alter cani est in lyntre Charontis
Magne Cato, curae est discere Graeca tibi:[1]
Quaeris & ignotae moriens tectoria linguae,
Nec cuicunque putas omnia nosse satis.
Qu disciplina quisque est instructior omni,
Tant se studiis dedicat ille magis.

Even with one foot in the ferry of white-haired Charon, Great Cato, you are concerning yourself with learning Greek: And while dying you inquire into the ornaments* of an unknown tongue, Nor think that to know everything in any subject is enough. The more learned is each man is in every field, The more he dedicates himself to his studies.
* Tectoria: lit. ‘plasterwork, stuccoes, frescoes’.

Link to an image of this page Link to an image of this page [B8r p31]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

DOctrina literarum & rerum magna-
rum cognitio tantos in animis bene infor-
matis amores citat sui, ut saepissim pro maximis
laboribus & vigiliis sua ipsius mercede sit conten-
ta. Nam & Carolus is qui Magnus dictus est, vir
cert abundans bellicis laudibus, iam grandis na-
tu in Mathematicis studiis acquievit: quorum tam
fuisse studiosus perhibetur, ut non minorem ex phi
losophicis, qum ex rebus gestis laudem sit con-
secutus. totiusque Graeciae sapientissimum Socra-
tem
, quanquam (ut ex eius sermonibus colligi po-
test) omni scientiae genere excelleret, tamen affec-
cta iam aetate Cunnus[2] citharistes fidibus canere do
cuit. Et Cato ille, cui omnium consensu tantum
tributum est, ut optimus orator, summus senator,
& praestantissimus censor haberetur, cm iam se-
xagesimum implessct [=implesset] annum Graecas literas tam
avid arripuit, ut manum de tabula tolleret nun-
quam. Nam cum admodum iuvenis parentibus
ad rudem esset compulsus, neque ea quae libero
homine digna sunt militiae negotiis implicatus
ediscere potuisset, ne quidem in summo illo aeta-
tis processu sibi quiescendum esse statuit, donec ab
eis, quos antea Consul finibus Italiae prohibuerat,
literas Graecas expressisset. Et magnos etiam viros
videre licet nunquam doctrinae, studia intermitte-
re: quae tamen illis non ad rei familiaris incremen-
ta, sed ad privatam animi levationem valeant.
Nam hoc ita natura adfert, ut opere soluti semper
aliquid inquiramus & versemus. ut enim errare &
Link to an image of this page Link to an image of this page [B8v p32]labi turpe iudicamus, ita nihil naturae hominis ac
commodatius esse potest, qum res novas semper
ediscere. Nam (ut ait ille) equi ad cursum, ad vo-
latum aves, ad saevitiam ferae gignuntur, ita pro-
pria quaedam est hominis incitatio, quae studio
disciplinae impellitur. Quae res opinor, Aristonem
& Herillum non vulgares philosophos e facil
deduxit,[3] ut in scientia finem boni concluderent:
quorum opinio quanquam ab omnibus explosa
est: non video tamen in quo eos homines, qui ad
praeclara doctrinae solatia confugerunt, non illis
anteponendos existimem, quibus cum lucro o-
mnis cura & cogitatio defixa est. Nam qui tam
parum liberaliter de virtute sentiunt, ut pecuniam
& lucrum facere, honesto literarum otio antepo-
nant: quid aliud efficiunt, qum ut corporatae vo-
luptates praeclarissimis animi bonis praeferantur?
Obscurum san genus hominum ea sola laudan-
tium, quorum cupiditate summopere capiuntur.
Iam qui tam aptus ex sese est, ut nihil aut expetat
aut admiretur, nisi quod cum virtute & rerum
maximarum notitia coniunctum est, is apud eos
syderatus & insanus appellatur. neque ex eis quis-
quam erit, qui non potius de foro adstipulatorem,
qum eiusmodi hominem etiamsi opibus ante-
cellat, sibi generum esse velit.

Notes:

1. Cato’s almost pathological hatred for Greeks and Greek culture was well-known, even when he was an administrator of that province for Rome. But late in his life he suddenly turned to the study of Greek literature.

2. Connus: a lute player, ran a school in Athens, taught Socrates. An unfortunate typographical mistake in the Latin here is compounded by the (correct) French version of the same name, Conne, also a word for female genitalia.

3. Both Ariston of Chios and Herillus were Stoics who put their faith in knowledge.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top