Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [C1r p33]

In statuam Memnonis in Aethiopia.[1]

On the statue of Memnon in Ethiopia [i.e. North Africa].

Contra advocatos.

Against lawyers.

Memnonis effigiem iam non mirare viator,
Quae tacet, & Pharii signa dat Harpocratis.[2]
Sed cum sol radiis os pellustraverit eius,
Incipiet fari quae taciturna fuit.
O qum difficilis promit responsa patronus,
Ni manibus praesens cernat adesse lucrum.
Sed tunc ille reis oracula Delphica reddit,
Cum feriunt oculos aurea dona suos.

Wonder no more, traveller, at the statue of Memnon, Which is silent, and gives the sign of Egyptian Harpocrates. But when the sun lights up his face with its rays, The statue that was silent begins to speak. O how difficult it is to get a reply out of an advocate, Unless he sees profit coming presently into his hands. Then, by contrast, he brings forth Delphic oracles for the defendants, When golden gifts strike his eyes.

Link to an image of this page Link to an image of this page [C1v p34]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

MEmnon deus oraculis reddendis & ma-
gno populorum concursu tota AEthiopia no
bilitatus, statuam habuisse fertur, quae ad consi-
lium expetita non prius responsa dabat, qum sol
in eam radios convertisset. simul atque ver aspe
ctum solis persenserat, eos qui sciscitatum vene-
rant, certos compotesque consilii dimittebat. Quo
genere narrationis apposit eos qui in foro toga-
ti volitant, quique in causis agendis precarium
quaestum faciunt expresseris. Quos si animi du-
bius, de lite aliqua in deliberationem voces, nisi
prius pecuniam numeres, citius profecto aquam
ex pumise extorqueas, qum ab illis rationem
consilii tui. Qud si (ut inquit Persius[3])
Dolosi spes refulserit nummi,
splendorque ille solis, qui in nonnullis numisma-
tibus caelatus apparet, aciem oculorum contigerit,
Corvos potas & potridas picas,
Cantare credas Pegaseium melos.[4]

Quod avaritiae genus, & si non tam iis qui causas
agunt, qum iudicibus sit vitio vertendum, non
est tamen dignitati eorum qui leges tractant con
sentaneum, tanto acquirendae pecuniae desyderio
teneri, ut nisi eius auspiciis nihil quicquam aut
privatim, aut public aggredi velint. Nam & Ro
mani
veteres lege Cincia[5] lata conduct causas age
re vetuerunt: qud hac cautione non patronorum
tantm, sed etiam totius ordinis amplitudo contine-
retur. Aliquot ver pst saeculis, cm nec vetu-
Link to an image of this page Link to an image of this page [C2r p35]stas ipsa vulgi opinionibus oppressa satis maie-
statem suam tutaretur, leguleiorum cupiditati per-
missum est, ut praestantissimum postulandi mu-
nus authoritate legum abduceretur ad praemium:
hac moderatione adhibita, ut in singulas causas
non plus qum centum aureos clientes appende-
rent. In quo & si legum authoritas satis momenti
ad excusationem habitura sit: verendum est tamen
ne ex decretis illis plus sibi licere velint, qum
Christiani Evangelii decus pati possit. Nam si egen
tibus rerum adiumenta edicto Evangelico iube-
mur impertiri, qua quaeso incitatione in eos con-
siliis nostris adiuvandos esse debebimus? quae res
etsi bene & feliciter illis evenerit, nihil tamen no-
bis hoc nomine sit decessurum. Qui enim (ut ait
Ennius) alteri de suo lumine lucernam accendit,
facit ut nihilominus ipsi luceat cum alii accende-
rit. Ego ver etsi iis minime subiratus esse velim,

videatur tamen plurimum offensionis habere, si
tenuiores qui pecuniam quam non habent, prae-
stare nequeunt, consiliis nostris arceantur. Iam ve-
r maiores nostri domum Iurisconsulti oraculum
totius civitatis appellaverunt, ad quam si non re-
ges & principes, at cert tribules & cives ad con-
silium accederent. Nonnullorum vero advocato-
rum aedes, accommodatius opinor ἐμπόρια civita-
tis appellare queas. Et cert plerunque evenit, ut
qui aliquid mercatoribus emunt, illis multas
summas reliquentur. at cum nonnullis pragmati-
cis nihil egeris, nisi pecunia in numerato sit. De-
mosthenes
quidem vir dicendi laude praestantissi
Link to an image of this page Link to an image of this page [C2v p36]mus, non tantum pecuniam accepisse, ut causas a-
geret, & pro amicis reis de manibus iudicium sen
tentias extorqueret, sed etiam magn tacuisse fer-
tur. Tanta enim erat in eo homine eloquentiae vis,
ut eos qui audirent quo se cunque raperet, posset
dicendo impellere. Cui fortasse sit indulgendum,
qud nunquam ad dicendum paratus accesserit,
nisi summis vigiliis & labore diuturno actiones
suas secum ipse esset meditatus. Et aequalis tempo
rum illorum Isocrates, cum (ut ille de se testatur)
ingenua quadam timiditate dicendo refugisset,
orationem unam viginti talentis vendidisse fer-
tur. Illoque maior natu Lysias, cum opinor populi
mores ferre non posset, delectatus re sua familiari
nonnullas orationes domi conscripsit, quas amicis
iisque qui lite pulsabantur, proscriberet. Quod homi
num tenuitati & studiis sit permittendum. Neque e-
nim ii qui honorarii spe in iudiciis & foro versan-
tur, mea sententia improbandisunt: sed si quis est in
ter eos quem tantum virtutis forma retineat & oblectet
ut pauperes patrocinio suo gratiaque iuvet, & in cau
sis agendis eiusmodi hominibus liberalem operam prae
stet, is bonorum iudicio Christiani hominis laudem vi
deatur esse consecutus. Atque ut praestantis & excelsi
animi est, eum qui rem habeat, sine mercede cau-
sas tractare, ita iis quibus res paul angustior erit
honesta lucri & utilitatis ratio non erit invidenda: si
modo ab honestate non sit separata. Quidam sunt
enim in eo genere tam parum verecundi, ut neque digni
tatis, neque ordinis rationem habeant, sed tantum natu
rae suae, quae aliorum substantia & opibus ne expleri
quidem potest.

Notes:

1. Memnon: an Ethiopian king who became a god. He brought troops to aid Troy, where he was killed, but was made immortal by Zeus, moved by tears from his mother, Eos (thus dew at dawn).

2. Harpocrates, the Egyptian god of silence, another name for Horus, god of the sun. Harpocrates is represented as the god as a child, born with a finger in his mouth indicating silence (considered by others to have been a philosopher who recommended silence concerning the nature of the gods).

3. Aulus Persius Flaccus, Roman poet and satirist, 1st century AD.

4. As an adjective, Pegaseus refers to the waters of Hippocrene, the fountain sacred to the Muses on Mount Helicon, which sprang from the rock where Pegasus struck his hoof.

5. The Lex Cincia: Laws prohibiting lawyers from taking fees, passed by the Tribune M. Cincius Alimentius (3rd century BC).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top