Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this pageá Link to an image of this page á[C3r p37]

In statuam Iovis.

On the statue of Jupiter.

Vindicta divina.

Divine punishment.

Iuppiter, aetherea qui fulmina vibrat ab arce,
Intextos lana fertur habere pedes.
Tardior iraDei, & lento vix cognita gressu,
Ultrici insequitur crimina nostra pede.

Jupiter, who hurls thunderbolts from the height of heaven, Is said to have feet covered with wool. The wrath of God is late in coming, and can hardly be heard in its slow advance, But follows our wrongdoings with vengeful step.

Link to an image of this pageá Link to an image of this page á[C3v p38]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

Quanquam apud veteres Ethnicos mirifi
ca illa dei benignitas & clementia nullis il-
lorum monumentis consignata esse, facilŔ tamen
rerum & eventorum coniectura sunt adducti, ut
honorificentissimŔ de ea praedicarent. C¨m enim
perspicerent Deum ad nocentium delicta tandiu
connivere, neque eum de sceleratis hominibus poe
nam nisi ser˛ reposcere, illum laneos pedes habe-
re crediderunt, qu˛d incredibili tarditate, aliquan
do tamen, insperantibus nobis invindictam scele-
rum immineret. Et apud Hebraeos, quibus ille an
tiquitus propter beneficiorum magnitudinem fa
miliarior erat & notior, maiorem in modum ira-
cundiae sustinens exprimitur, quique nisi rebus
propemodum desperatis ad supplicium accedat.
Ver¨m ne tanta illa mansuetudinis laus perditos
homines, quos vel peccare delectat, facilitate de-
linquendi incitaret, eum supplicii tarditatem, se-
veritate sarcire voluerunt: ut homines omni flagi
tiorum genere impuri nihil ex diuturnitate tem-
poris, compendii causae suae accedere iudicarent.
quod in omnium longŔ crudelissimo Sylla acci-
disse historiae testantur. C¨m enim civili bello Ma
rium
confecisset, deinde victor omnia misceret,
sibi viveret, cives circunscriberet, ita dictaturam
gessit, ut nihil eum sceleris, nihil crudelitatis prae-
terierit. Qui ver˛ dies Ó tantae dignitatis perfun-
ctione illi aditum ad quietem dabat, is omnium
ei calamitosissimus apparuit. Nam deposita dicta
tura iam natu maximus tantis corporis dolori-
Link to an image of this pageá Link to an image of this page á[C4r p39]bus cruciatus est, ut omnium iudicio mors tam lu
ctuosa vitae felicitatem deleverit. Marcus ver˛
Crassus cum Syriam cum imperio esset ingressus,
Ierosolymam florentem opibus venit, ubi ea quae
orientis reges Ó multis saeculis in templo domini
consecraverant, quibusque Pompeius Magnus
tantarum nationum victor pepercerat, diripuit.
At ne ille quidem tot manubias in patriam retulit.
Nam & non ita mult˛ p˛st tempore filium crude-
liter interemptum Ó Parthis vidit, & tandem amis
so exercitu miserrimŔ concidit. Sed haec opi
nor Christianis non probantur, qui-
bus hac vita non est circunscri
ptus mercedis aut sup-
plicii locus.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top