Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [C4v p40]

Ad ficum.

On the fig tree.

In eos qui promittere, qum fa-
cere maluerunt.

Against those who would rather promise, than do.

Si lubet, insignem, quam mittimus, accipe ficum,
Forsan & haec vitae corriget acta tuae.
Vere novo nullo florum vestitur honore,
Et tamen autumno dulcia poma gerit.
Quid tua me dubium toties promissa morantur?
Quod spondes primm, si sapis, illud age.
Talia vel miseros possent promissa beare,
Ni structos tandem proderet arca dolos.

If you please, consider the remarkable fig tree, which we offer you, And perhaps it will emend the actions of your life. In springtime it is clothed with no new ornament of flowers, And yet in autumn it bears sweet fruit. Why have the things you promised me, though I was doubtful, so often been delayed? What you promised to start with, if you are wise, you should do. Such promises could make even the miserable happy, If the money box did not in the end turn out a tissue of lies.

Link to an image of this page Link to an image of this page [C5r p41]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

NUllum opinor est hominum genus, quod
propius ad levitatem accedat, qum ii qui
dum promissis, aequalium suorum benevolentiam
aucupantur, in illisque fidem & nomen dissolve-
re aut nolunt aut nequeunt, efficiunt eos apud quos
in promissum ierunt, locupletissimos testes incon-
stantiae suae. Ut enim aequabilitas in omni vita, &
dictorum factorumque constantia semper laudan-
da est, sic nihil est humanae societati magis con-
trarium, qum promissorum liberalitatem factis
non consequi. In quo adhibenda ficus esset, quae

quanquam ipsa verni temporis serenitate mini-
mam baccarum spem hominibus iniiciat, neque
florem edat, autumno tamen poma toto orbe no-
bilitata proferre solet. Qui igitur rationem cum
terra habuerit, (cuius, ut inquit ille, tanta est beni-
gnitas ut nunquam recuset imperium, reddatque
semper cum foenore quod accepit) & ex arbori-
bus quid in vita sit agendum didicerit, tantam sa-
n imperabit ille sibi, ut lubenter ad ea explenda
accedat, in quibus fidem suam pollicitatione ob-
strinxerit. Alii ver sunt qui in nonnullis magi-
stratibus renuntiati, incredibilem sui rerum bene ge
rendarum expectationem apud omnes concitant:
in eos populus oculos defixos habet, ad illos om-
nes constituendae reipublicae causa prospiciunt.
Hi simul atque in dignitate fuerint locati, ita se ge-
runt, ita in magistratu versantur, ut facilis sit
omnium existimatio, quantm nos eorum fi-
Link to an image of this page Link to an image of this page [C5v p42]des, & nostra de ipsis opinio fefellerit. Nam cm
privati procul ab omni ambitione degunt, facil
animadvertunt in quo offenditur: capessentes autem
gubernacula reipublicae, capti credo commodorum
magnitudine, iudicium omne cum pudore abiiciunt:
audentque eorum perpetuam propugnationem
suscipere, quae antea acerrim fuerant insectati. Iam
quotus quisque est eorum qui in rebus agunt, qui
si non cognitione, at saltem auditu non attigerit,
ex bonis ecclesiasticis nihil nisi quadrantem ratio-
nibus suis inferre posse: reliqua autem paupe-
rum tabulis ex lege canonum esse inferenda.
Hoc cert tam pervagatum est, ut in ore sit omni
populo. qui tamen sunt in illa causa, non gravat
patiuntur se in eo temporum errore versari, hone-
stique rationem specie utilitatis convelli. Ac mea
quidem sententia, qui utilitatem pugnantem cum
ratione, virtute superiorem esse volunt, quibusque
plus lucra domestica, qum dignitatis momenta
ponderari solent, hi rerum & publicarum & privatarum
administratione alieni esse debent. Vix enim est, ut
in publico magistratu designatus praeclar
se gerat, qui curam, studium, industriam
denique omnem in re familiari
tuenda & augen-
da collo-
carit.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top