Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [D2r p51]

Libertas cuius proprium est,

Freedom is one’s right,

Sic vivere ut velis.

To live as one would wish.

Annulus articulos si quando astringit & urget,
Hunc subito innocuis excute de manibus.
Stulte quid affectas alieno vivere voto?
Nullo libertas aere, libraque licet.

If a ring is ever too tight and causes your finger pain, Straightaway get rid of it, and your hands will be unhurt [lit. from your unhurt hands]. Fool, why do you desire to live in thrall to another? Freedom is not acquired by any wages nor by the weighing-scales.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [D2v p52]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

MIhi olim temporum nostrorum reputatio
nem facienti quaerendum visum est, quae duae
res in hominum vita essent, quae animos nostros
maiori voluptate incensos ad se prolectarent. In
quo etsi difficile factu sit aestimantem non offen-
dere, non tamen procul à vero discessionem fecis-
se iudicetur, qui de libertate & avaritia ita statue-
rit, ut nulla re magis homines in vita retineri pos-
se arbitretur. Nam ut avaritiam (quae quantum a-
pud multos authoritate valeat satis perspectum
est) relinquamus, tantum semper ponderis omnium
concessu libertas habuit, ut nemimi parere animus
bene à natura informatus velit. Quo in genere
principes illi philosophi fuerunt, quibus cum idem
propositum fuisset quod regibus, ut nemini pare-
rent, libertate uterentur, facilè eam sententiam a-
nimo sunt complexi, quae imperia & dominatus
externaque subsidia infra hominem posita esse iu
bet, & otium rebus omnibus anteponit. Quid enim
est tam elatum & magnificum, quàm id ipsum cu
ius habendi cupiditas, & servandi netus reliquos
homines miserè cruciat, fortiter aspernari, ea au-
tem in summis bonis ponere, ex quibus animus sa
pientis vere dives appellatur? Iam igitur in eo ho-

minum genere non nisi incredibilis virtutis signi
ficatio esse potest, qui ita sunt affecti ut magistra-
tus contemnant, gloriam negligant, popularibus
studiis nihilò capiantur, in domestica autem liber
tate & quiete mirificè sibi placeant. Et ex homi-
nibus quidem nostris vehementer laudo eos, qui-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [D3r p53] bus quanquam vocis suavitatem, firmissima late
ra, aequabile dicendi genus & profluens natura con
cessisset, vereque tales effecisset, qui in foro sum-
ma cum gloria , & amplissimis commodis versa
rentur, tamen semetipsos à subselliis illis & iudi-
ciorum strepitu voluntate removerunt: nihil pro-
pius homini Christiano iudicantes, quàm fructum
otii ad rerum magnarum cognitionem traducere,
aut saltem non iis ipsis delectari, quae homines im-
periti, vel qui suo magis quàm alieno iudicio sa-
piunt, pro bonis & valde appetendis ducunt. Et
opinor valde gloriosum est, res angustas si modo
adsit otium & quies, clientelis potentium antepo
nere, vereque regium & liberalitatis plenum do-
mesticam tenuitatem quiete & tranquillitate sola
ri: quae tam nonnullos voluptate incendit sui, ut

plerunque magnorum hominum liberalitatem &
beneficia non inviti defugerent, dum impendiò
verebantur, ne ex tali meritorum ratione illis ali-
qua imminutae libertatis labes inuri posses. Omni
no autem misera est eorum conditio, qui se ad a-
liorum nutum & voluntatem conferunt. Neque
enim illis ex animi sententia vivere integrum est,

neque planè ladabile eorum vultum non diligen
ter observare, quorum authoritati & mancipio
seipsos dediderunt. Iam verò ut caetera incom-
moda omittamus, quid tam parum liberale est,
quàm ita ex aliorum affectibus pendere, ut neque
ridere, neque tecum meditari, neque lugere, nisi ex
unius perturbationibus queas: & velut privata a-
nimi incitatione deposita, nisi illius sensu numquam
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [D3v p54] moveare: eius olfactu, gustatu, oculis solùm odo-
reris, gustes & videas. Quod verò omnium longè
turpissimum est eiusmodi homines saepissmè ne-
fariorum, scelerum non testes tantum, sed & par-
ticipes adhibentur, & plerunque aut verecundia,
aut animo fracto ea coguntur approbare, quae im
manissima esse semper iudicarunt. Ego quamquam
ab hoc servitutis genere vel natura longissimè ab
sim: tamen tam me ipsa vitae species offendit, ut
neque eius probitate cui sit inserviendum, neque
commodorum magnitudine, ut eam rem compro
bem, adduci possim. Atque, ut brevi dicam, is mi
hi videbitur sapere, qui, ut dicebat Plato, non aliun
de pendebit, neque extrinsecus bene aut male vi-
vendi suspensas habebit rationes. Nam & qui

alterius causa malè & contra leges egerit,
id assequitur, ut etiam eum cui hoc
praestitum voluerit, facti de-
risorem ha-
beat.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top