Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [D4r p55]

In symbolum Pythagorae.

On the symbol [emblem] of Pythagoras.

In scaphio ne edito.

Not to eat from a serving-bowl.

Quisquis es in scaphio qui festa obsonia condis,
Non est haec nostrae commoda mensa gulae.
Quos habet attonitos vitiis mens improba, iustus
Indignos aditu iudicat esse suo.

Whoever you are who preserve [or pickle] your meats for special occasions in a bowl, Such food is not suited to our palate. Those whom a wicked mind holds crazed with vices, the righteous man judges to be unworthy to approach him.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [D4v p56]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

PYthagoram summae authoritatis philo-
sophum severissima sententia suis edixesse se
runt, ne omnino in scaphio ederent, neve ea obso-
nia quae summa sua benignitate natura nobis con-
cessisset, parum honesto vase deturparent. Quo di
cendi genere homo prudentissimus alumnis di-
sciplinae suae, ā nefariorum hominum congressu &
amicitia revocare nitebatur. Ut enim praeter di-
gnitatem paterfamiliâs facere existimetur, si ex lau-
to instrumento ea vascula in usum mensae dedicet,
quorum aspectus animos hominum ad turpem
cogitationem sit deducturus: ita is optimam sibi
naturam invidisse sit iudicandus, qui perditos ci-
ves congressu, suffragio & aditu dignos putaverit.
Quid enim tam moribus inculpatis inimicum est,
quām cum iis ipsis coniunctissimč vivere, quorum
non solum dicta, sed & facta, praestantissimas virtu
tis actiones conantur evertere, & honesti speciem
imitatione boni ad impurissimas voluptates tra-
ducere. Iam verō tales ā natura creati sumus, ut
nobis illius adiumentis (si tamen ab ea non disce-
dimus) satis esse possit ad bene beataeque vivendum.
Sed plerunque accidit, ut praeclara illa omnia virtu-
tum seminaria sceleratorum colloquio & usu ob-
ruantur, neque amplius naturae lumen elucescat.
Itaque rempublicam gerentibus id primum eniten-
dum esse scribit Plato, ut sceleratos homines č fi-
nibus expellant, neve eos diutius in civitate esse
sinant, quibus stantibus in republica splendor &
quies retineri non potest. Quid enim novarum vo-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [D5r p57] luptatem aetificibus (quibus tamen Xerces prae-
mia lege constituit) quid novorum portoriorum
& tributorum inventoribus (quos Dionysius ty-
rannus mercede honoravit) in bene morata civi-
tate negotii est, ut eodem iure cum reliquis bonis
censeri debeant. Quid enim aliud agunr [=agunt] quām ut
publicum otium consiliis perturbent suis, summorum
virorum principatum penitus de republica deleant, &
tenuiores in discrimen fortunarum & capitis vo-
cent? Quod hominum genus & nostra aetate ali-
quando, & etiam patrum memoria multas civita-
tes laceravit: digni opinor quibus decernatur in
foro statua, in senatu locus: adde etiām si placet,
victum in Prytaneo: ut ab ea republica
pro qua tam bene & naviter la-
boraverint, summis benefi-
ciis in luce bonorum
omnium au-
geantur.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top