Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [D7r p61]

Ad statuam Palicorum.[1]

On the statue of the Palici.

In periuria fori.

Against perjuries in public life.

Aspice Poena fides, verique ignara Corinthos,
Et queruli interdum turba togata fori:
Anne hominum credis periuria ferre Palicos,
Cm spernas iusti numina summa Dei.

Look at this, you Carthaginians who gave your word, [lit. Carthaginian promise], and you, Corinth, stranger to truthfulness, And you crowd that dress up now and then to whinge in public: Or perhaps you don’t believe that the perjuries of men bring the Palici [or that the Palici take on the perjuries of men], When you treat with contempt the most sacred commandments, religion of the righteous God.

Link to an image of this page Link to an image of this page [D7v p62]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

APud Catanam in Sicilia duo amnes sunt,
qui Delli vocantur, hi ab incolis quondam
maxima veneratione habiti sunt, qud ex eis Pa-
licos
geminos fratres emersisse, & amoenissimam
hanc lucem aspexisse antiquitas credidisset. Cm
enim Thalia nympha ex Iove gravida metueret,
ne quid sibi periculi Iunone crearetur, precibus
Iove contendit, ut in tam propinquo discrimine
terra sibi dehisceret. Quod cm esset factum, divi
nitius tamen accidit, ut ipso partus die fratres Pa-
lici terra emergerent, & Iovis beneficio in vitam
ingrederentur. hi propter mentis integritatem opi-
nor, praestandis iuramentis testes adhineri consue
uerunt, atque ea conceptorum verborum forma
erat, ut si conditio sub qua contractus inibatur,
evenisset, res aliqua sub religione iureiurandi prae-
staretur, dato etiam expromissore qui rem totam
fide sua esse iuberet. Ex quo efficitur periurium non
sacris monumentis solm, sed & veterum pota-
rum fabulis nefarium semper scelus fuisse. Ac ve-
r mihi videbor esse dicturus, id quo nomine re-
liquis nationibus Graecos videmus invadi, idem
apud iudiciorum & fori nostri pragmaticos in
consuetudinem venisse. Nam ut vetus Graecia to-
tius disciplinae princeps, & Athenae illae scientia-
rum omnium inventrices semper habitae sunt, fi-
dei tamen & integritatis laudem nunquam tule-
runt: tamque apud eos vulgatum illud fuit, Da
mihi mutuum testimonium, ut etiam qui inter
illos Graec nescirent, hoc tamen loquendi genus

Link to an image of this page Link to an image of this page [D8r p63] propter consuetudinem memoria tenerent. Sic li-
cet forum omnium scientiarum quasi quoddam
theatrum appellare possis, difficile tamen factu sit
ex iis qui pragmatici & procuratores in eo vocan-
tur, aliquem reperire, qui probitatis & fidei glo-
riam sit consecutus. Qui enim contra iuramenti
nexum quem rogati apud acta praestiterunt, iniu-
stas causas tractant, qui diffisionibus iudice pe-
titis in perniciem creditorum, nepotibus & per-
ditis hominibus pecuniarum solutiones trahunt,
qui in mala clientum causa iudicatum non faciunt,
qui stipulatiunculis & tricis suis (ut Varro lo-
quitur) apertissima quaeque involucris obducunt,
quam quaeso honestatis speciem ad causas agen-
das attulisse videantur? Sed ut apud Euripidem
Aetheocles in Phoenissis, si ius unquam violandum est,
causa regni violari posse existimavit,[2] in reliquis

autem pietatem coli debere: sic & homines illi ie-
iunia,sacrorum ritus & celebritates religios ob-
servant, & pi certe: fidem quoque violari pro sce
lere ponunt, excepta una causa pecuniae: pro qua
etiam si Deum & homines non sint caelaturi,
propugnationem omnem non dubitanter susci-
piant. Neque enim tam oderunt infamiam, qum amant
pecuniam, qua ut de virtute dixerunt philosophi,
nihil est illis amabilius, nihil praestantius. Neque
ver ad eos nostra pertinet oratio, qui ut ma-
gistratus aliquos inire possint, iurati se nihil o-
mnino illorum nomine contulisse, ex profes-
so in amplissima corona iudicum affirmant:
Link to an image of this page Link to an image of this page [D8v p64] tantum dico, mediocrem sui homines illos in reli
quo honoris cursu expectationem afferre, qui tam
flagitioso scelere principia ineundae dignitatis con
secrarunt. Quid enim nos de illis sperare oporte-
bit, qui in ingressu praestantissimi nagistratus
nefario scelere polluerunt? Itaque non sit fortasse
mirum, si iudicibus tanta flagitii macula impu-
ris, eiusdem notae pragmaticos, & omni
periurio infames fortuna adiun-
xerit. Digni profecto duci-
bus suis admini-
stri.

Notes:

1. The sons of Jupiter and the nymph Thalia (or Aetna), worshipped at Palica in Sicily, as enforcers of oaths.

2. Eteocles, in Euripides’ play The Phoenician Women, refuses to give up the throne of Thebes, although he had agreed to share it with his brother, Polynices.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top