Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [E1r p65]

In statuam Iovis, ex Homero.

On the statue of Jupiter in Homer.

Reges ad curam Dei pertinere.

That it is a king’s business to have a care for God.

Nescis in mentem magno quid venit Homero,
Discipulos reges dum putat esse Iovis.
An qud eos nulli voluit virtute secundos,
Queis sunt summo credita regna Deo?

You do not know what was in great Homer’s mind When he thought that kings were the disciples of Jupiter. Was it because he willed them to be second to none in virtue, Whose kingdoms were entrusted by God on high?

Link to an image of this page Link to an image of this page [E1v p66]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

GRavissime, ut omnia, Homerus re-
ges & eos qui lat dominatur, Dei immor
talis discipulos, & velut ex eius ludo ad rerum ad-
ministrationem prodeuntes facit: ut omnes intel-
ligant, principes non tantum vocatu Dei as rerum
publicarum gubernacula accedere: sed maxim
omnium hominum ad curam & providentiam
summi illius numinis pertinere. Propius enim iu-
dicavit quos ad amplissimum dignitatis evexit
gradum, iis constantiae, magnanimitatis, caetera-
rumque omnium virtutum seminaria largiter con
ferre. Quales enim eos esse oportuit, sine quibus
& stare respublica nequit, & quorum descriptio-
ne multarum gentium moderatio continetur? quod
bell qui praestiterit, eum divina quadam vi in-
structum esse mihi persuaserim. Nam in eo o-
mnium fer nationum consensus fuit, aliquem
prae caeteris principatum habere, qui praeesset, &
cui pareretur: quique legem illam principe
quam primum in animis nostris natura peperis-
set tueretur: cum qua illi tanta similitudo esset,
ut ver lex loquens debeat nominari. Quae enim
domus, quae gens, quae hominum societas sine
aliquo qui imperet diutius splendorem suum re-

tinere potest? At genus illud imperii quondam
ad sapientissimos & sanctissimos quosque defere
batur: quod & in Republica Romana valuit quan-
diu ei Reges praefuerunt. Nam & naturae soler-
tiam imitati homines, ei tantum ad regna adi-
Link to an image of this page Link to an image of this page [E2r p67] tum patere voluerunt, qui aliqua excellenti vir-
tute caeteris praestaret, ut eius sapientia non illi
tantm, verm & universae civitati laudi esset.
Neque ver apud Medos solm, ut ait Herodo-
tus
, sed etiam apud omnes populos iustitiae reti-
nendae causa bene morati reges sunt constituti:
nam inopes potentissimis pressi ad alicuius cli-
entelam se conferebant, qui eiusmodi periculum
ab illorum capite depelleret. Unde evenit ut cives
non gravat illi obedient, & eum summa obser-
vantia colant & diligant: quod Charondas sum-
mus legislator legibus suis comprehendit, Plato-
nique
ex Titanum genere statuuntur, qui magi-
stratuum actionibus adversari volunt. Itaque do
ctissimi homines in magnorum principum rebus
gestis memoriae mandandis voluntario otio occu
pati, illos tam abundantes urbanis & bellicis lau-
dibus nobis prodiderunt, ut non tam eos qui ali-
quando vixissent, qum si ab aliquo Deo ficti es-
sent, describere viderentur. Quo in genere prin-
cipes Xenophon, cm de Agesilao historiam insti-
tuisset, facil eas omnes laudes quae de praestantis-
simo principe dici possunt, uno libro complexus
est. Et multis ante saeculis Homerus Ulyssem tot sa
pientiae ornamentis praestantem facit, ut non tam
ille natus, quod caeteris commune est, qum sum-
mo deorum immortalium beneficio hominibus
doatus esse videretur. Iam quis nostrum
cum Virgilii libros divinitus scriptos, in qui-
bus semper Aeneas exprimitur, legit, non
Link to an image of this page Link to an image of this page [E2v p68] existimat Aeneam tantis illis virtutum insignibus,
quasi de schola summi Dei instructum ad rerum
administrationem processisse? Unde & apud Esiam
Dominus Cyrum superiorem, Messiam & unctum
suum appellat, ut omnibus sit exploratum, eos quo-
rum temperatione principatus, & imperia tenen-
tur, nisi Dei suffragio & gratia in tantum honorem
non venire. Nam his, ut inquit sapientissimus ille
Nestor apud Homerum, Ζεὺς κῆδος ἔδοκεμ.Unde
& nonnuli reges signis & prodigiis, privatis ho-
minibus praestiterunt, & ea gesserunt ipsi, quae ad
divinitatem proxim accederent. Nam & Vespa-
sianus
proconsul Syriae cm tumultu militum Im
perator esset appellatus, homini caeco oculos, &
leproso sanitatem restituisse fertur, cm nusquam
antae de se tale quicquam concepisset. Pyrrhum quoque
Epirotarum regem historiae narrant multos con-
tactu sanavisse. Omitto multa de Christianissimis
Gallorum regibus dicere, quae propter exem-
plorum multitudinem nobis sunt notio-
ra: ex quibus omnes fer popu
li in gravissimis morbis
fructus capiunt
diutur-
nos.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top