Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [E4r p71]

In normam Lesbiam.[1]

On the Lesbian rule.

Bonus iudex.

The good judge.

Aspice ut in partes semper tornatilis omnes,
Se subiectam operi Lesbia norma facit.
Intus saepe latet scriptae sententia legis,
Quae solet in tota iudicis esse manu.
Hanc ille in variis rerum variare figuris
Debet, non unum semper, idemque sequi.

Look how, always beautifully finished in all its parts,* The Lesbian rule makes itself the servant of work. Often on the inside is hidden a maxim of law written down, which is customarily wholly in the hand† of a judge. He should vary it with divers pictures [or types] of things, Not always the same one; and [having done so,] he should follow it.
* tornatilis means ‘turned in a lathe’, so ‘finished’ or ‘beautifully wrought’; in this case I think the poet may intend it to imply ‘flexible’.
† i.e. handwriting. Manus (hand) can also signify handiwork; and in tota manu can also have its literal meaning of ‘[held] in the whole hand’.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [E4v p72]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

NOrmam Lesbiam non iniuria verteres cae-
teris praetulerunt, quod ea flexibilis & tene
ra quocumque duceres facile sequeretur, seque ipsa
operi cui adhiberetur, scitissimè accommodaret.
Reliquae verò hoc ipso minus commendantur, quòd
si forfan [=forsan] sint breviores, neque ad iustam operis
magnitudinem deduci, neque si longiores in an-
gustum contrahi possint. Quod doctissimi homi
nes ad eos qui iurisdictioni praeessent pertinere
crediderunt, ut hi in hominum controversiis ex
plicandis se normae Lesbiae quàm caeterarum simi
les esse mallent, neque semper in omnibus litibus
eundem tenerent cursum, sed variè ex personis cau
sisque statuerent. Nam si is esset forensium causa
rum status, ut eae semper ad infinitum quoddam
genus referri possent, esset certè in iudicando per-
facile summa illa capita sequentem nihil offende
re. Sed quia iis rereum & eventorum procellis ob-
ruimur, ut in tanta factorum varietate nihil pro-
pe alteri simile possit apparere, rationem habet,
ut qui in munere iudicandi versantur ad specie-
rum diversitatem animos suos accommodent.
Semper enim iudicantium religioni moderatri
fuit factorum varietas, quique optimè iudicat
maxime omnium in diversis opinationibus consi
dit. Nam nunquam in subselliis degentibus lau-
data est perpetua in una sententia permansio: sed
ut corporum differentiis obsequi artis medico-
rum est, etiam si is sit morbus qui talem curatio-
nem non recipiat: sic plerunque & personae & tempo

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [E5r p73]ris ratio expostulat, ut de constituto & perpetuo
quodam iure decedamus atque ea sequamur, quae
remotis circunstantiis aliquid certè iniquitatis
& iniustitiae essent habitura. Itaque si qui sunt ex
nostris, qui tantam industriae suae & studiorum fi-
duciam habent, ut ius illud universum tractatu &
rerum varietate infinitum, primum in genera di-
ducere, deinde in membra capere se posse praedicent,
vereor ne aut quod auribus inculcant nostris ex-
plere nequeant, aut magis oleo & palaestrae quàm
foro & pugnae inservisse videantur. Quis enim
adhuc ex nostris hominibus est inventus, qui,
etiam si ea omnia quae iuris consultorum & magi
strorumiuris monumentis continentur, memo-
ria sit complexus, non tamen interdum in iudican
do offendat aliquid tale, de quo adhuc nulla roga
tio facta est? Cui tam feliciter omnia, quae vel ad
maiestatem imperii, vel privatorum cautionem
pertinent, lecta, audita, disputata esse possunt, qui
non aliquando in id genus necessitate incidat,
quod maiores sui ne cogitatione quidem attige-
runt? Quid igitur instrumenti & facultatis ad le-
gum iurisque disciplinam attulisse videatur, qui
res tantas in summum quoddam genus coegerit,
quarum scientia magis singularium notione quàm
specierum distributione censeatur? Quod si quis
vel industria sua, vel assiduo labore videatur esse
consecutus, id tamen aliquando afferet dies, ut o-
pinione posteritatis contractius rem totam con-
clusisse iudicetur. In quo adhibendi essent illi qui
ex umbraculis eruditorum, usum legum ad pul-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [E5v p74] verem fori clamoremque perduxerunt. Iis enim
solis verè perspectum esse potest, quibus vniculis
rerum species inter sese colligantur, ut ad idem ge
nus revocari queant. Graeculis autem hominibus,
& iis qui cum lucem illam fori ferre non possent,
rerum maximarum notitiam spatiis & deambula-
tionibus suis statuerunt, difficile factu est his de
rebus scientissimè iudicare. Neque enim plurimum
mirationis habet ea quae summo studio foeris [=fueris]
meditatus, apud concionem de scripto recitare.
Sed is mihi videbitur hoc tam praeclaro iuriscon-
sulti nomine dignus esse, qui de quaestione quae-
cunque sit proposita, secundum leges, instituta
maiorum & civitatis iura illuminatè possit respon-
dere. Qui si ius civile ad artem & praecepta
se redacturum praedicet, plurimum cer-
tè apud me & fidei & autho-
ritatis sit habi-
turus.

Notes:

1.  i.e. the mathematical instrument, as used in carpentry.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top