Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [E6r p75]

Ad fontem Dodonae.[1]

On the spring of Dodona.

In sibi praefidentes.

On those who trust too much in themselves [or on the over-confident].

Fons in Dodona est regi sacratus Olympi,
Qui solet extinctas igne ciere faces,
Accensaeque etiam flammas extinguere tedae.
Haec est divinae regula iustitiae.
Nam fastu elatos clivum deturbat in imum,
Et primos illis denegat accubitus:
Sed quos sub tenui nutrit Rhamnusia[2] tecto,
Hos pleno cornu copia Diâ iuvat.

There is in Dodona a spring sacred to the king of Olympus, Which can [lit. is accustomed to] set aflame torches that have gone out, And also extinguish the flames of a torch that is alight. Such is the rule of divine justice. For it casts those riding high in their arrogance down to the bottom of the hill, And denies them their place at the top table*: But those whom Nemesis feeds under a pauper’s roof, Them the bountiful Goddess helps from her plenteous horn.
* lit. ‘their first couch’, see e.g. Lewis & Short s.v. ‘accumbo’.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [E6v p76]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

AOntem Iovi sacrum in Dodona suisse pro-
didit antiquitas, qui mea quidem sententia
& naturae ductum, & totius orbis miracula supe-
ravit. Nam in eo hanc vim & virtutem fuisse ac-
cepimus, ut faces extinctas accenderet, & nihilo-
minus si accensae admoverentur, restingueret. Quod
si verum non est, ideo à poetis qui quondam res
gestas ad fabularum involucra traduxerunt, effi-
ctum esse possumus suspicari, ut Deum optimum
maximum, quem & Hebraei divinitatis appella-
tione Iova,[3] & Christiana etiam scripta vitae fon-
tem dixerunt, nobis velut coloribus suis depinge-
rent. Ea enim est Domini erga humanum genus
sacris literis testata conditio, ut homines rerum
felicitate, & fortuna secunda exultantes, adversa
aegritudine, suorum orbitate & rei familiaris iactu-
ra coerceat, & tantum illum splendorem, quo se
aequalibus suis semper praeluxisse existimabant,
quasi vim flammae, aquae multitudine opprimat.
Cum iis verò quibus inest aequabilitas in omni
vita, & idem semper vultus, quique in rebus de-
pressis animo non franguntur, neque ea expetunt
fortunae adiumenta, in quibus omnia sunt impo-
tentibus & ignavis viris, benignè & liberaliter
agit Dominus, & saepissime ex summa generis ob-
scuritate ad omnia magna evehit, ut facile caete-
rorum luminibus obstruant. Et quemadmodum
scite à maioribus laus sequi fugientem dicta est,
& sequentem fugere: ita processus rerum maxi-
marum plerunque ab iis quorum ambitionis la-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [E7r p77] bore voita retinetur, longo interuallo abest: illos ve
rò saepe consequitur, qui nihil unquam tale animo
conceperunt. Qui enim ita sunt affectio, ut & mo-
dico & suo contenti sint, & pauca pateant in eo-
rum vita quae fortuna feriat, iis si aliquid paulò
fortunatius acciderit, rem totam domino acce-
ptam ferunt, & eam putant sibi velut contigisse de
lucro. At qui opum cupiditate incredibili sunt
incensi, neque ullum de pecuniis cogitandi tem-
pus intermittunt, si qua in re illorum expectatio-
ni fortuna responderit, beneficium illud ascribunt
diligentiae suae: & plerunque rerum prosperarum
successu tam fiunt insolentes, ut multa sibi Deum
optimum maximum reliquari putent. Et gravis-
sima sanè sententia apud Esaiam dominus Assy-
riorum
regem[4] increpavit, quòd rerum gestarum
megnitudinem, & praestantissimas victorias pri-
vatis laudum suarum rationibus referret, & quasi
haereditatem gloriae Dei, & praeclarum illud con-
ferendae victoriae patrimonium, quod semper di-
vino numini veteres sapientes tribuebant, expilaret.
Alio loco etiam regi Babylonis Nabuchodonosor
res non modo adversas, sed planè eversas praedicit,
quòd direpta regia urbe Ierusalem sibi nimiùm
praefideret, neque in tanta fortunae felicitate, & im
peratoriis manubiis autorem Deum citavisset. Itaque
mirari desino regnorum eversiones, imperia dele-
ta, conquassatas provincias, exercituum clades, &
mirabiles fortunae casus, qui patrum nostrorum
memoria in summis principatibus contigerunt.
Quod enim tribubus Israel, & Iudaeorum populo,
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [E7v p78] si se à domino voluntate abduxissent, per Mosen &
Prophetas eventurum praedictum est, id etiam re-
liquis omnibus populis praesignificatum esse pos-
sumus affirmare. Nam quo animo & qua propen-
sitate Dominum erga eam gentem esse oportuit,
quae religionem suam omni scelere funestarat, &
conventus illos iure sociatos, quae civitates appel-
lantur, intestinis caedibus macularat? Quis ergo cum
tot in Asia & Europa florentissima regna direpta,
& Christianos iis sedibus pulsos, quas maiorum
suorum armis & virtute haereditarias acceperant,
cogitatione complectitur, non existimat eos qui-
buscum tam crudeliter & severè actum est, iustas
scelerum suorum domino poenas persolvisse. Malè
enim se res habet, cum ii qui plenioribus officiis
à Deo sunt ornati, tantae liberalitatis immemores
minus sibi praestitum putant. Ex quo fit ut rebus
turbulentissimis, & iam calamitate pressi,
serius aliquando ea sapiant, quae in
summa copia longè antè po-
tuissent prae-
videre.

Notes:

1.  Dodona, in northwest Greece, was an important temple sacred to Jupiter.

2.  Nemesis: called Rhamnusia from her temple at Rhamnus in Attica.

3.  That is, Jehovah.

4.  The Biblical reference Isaiah makes to the King of Assyria is not historically clear: possibilities include Shalmaneser V, who destroyed the Kingdom of Israel (2 Kings 17-18), or Sennacherib, who failed to take Jerusalem (2 Kings 18-19).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top