Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [F8r p95]

Ad Salamandram.

On the Salamander.

In milites.

On soldiers.

Imbrifer autumnus vitales addidit auras,
Temperies fecit te Salamandra mori.
Captat opes miles tunc cum furialis Enio
Evocat emeritos ad fera bella duces:
Quòd si percussa iurentur foedera porca,[1]
Pauper in exigua deficit ille domo.

Rainy autumn has redoubled its life-giving airs, [But] the temperate climate makes you, Salamander, die. The soldier gets rich at the time when Enyo the Fury summons veteran leaders to savage war: But if they conclude a treaty, swearing by a [sacrificial] sow,* He [the soldier] is reduced to being a poor man in a humble abode.
* It was an ancient Roman custom to slaughter an animal in order to sanction a treaty. Percutio originally meant ‘I kill’ or ‘destroy by violence’ (referring to the pig), thus by a transferred epithet percutio foedera means ‘I conclude a treaty’. The epithet is in fact here twice transferred, and now refers back to the pig again, the literal meaning being ‘if they swear a treaty by a concluded [literally literally ‘slaughtered’] sow’.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [F8v p96]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

SAlamadram inter caetera animantia duae
potissimum res mirabilem reddiderunt: una
eaque omnibus ferè nota, quòd contra naturae
ordinem in igne aliquo tempore sine iniuria de-
gat, & in mediis flammis spirabilem animum ducat.
Altera quòd nisi summa tempestate & maximis
imbribus in vitam ingrediatur: verni autem temporis
serenitate deficiat. Cui appositè silies videri pos-
sint ii, qui militiae sacramento obstricti sub ali-
quo imperatore stipendia faciunt. nam simul-
atque aliquis novus motus classicum canere coe-
pit, homines illi studio pugnae aut praedae ex um-
braculis suis in clamorem, in solem, in castra erum-
punt, atque in summa caeterorum calamitate &
turbulentissimis reipublicae temporibus, soli
rem, soli quaestum faciunt: & quasi ex longa ali-
qua aegritudine ad aspiciendam lucem evocati,
pristinam inediam solantur, ut propemodum so-
lis illis in patriae luctu & orbitate fortunatissi-
mis esse liceat. Fortunas curialium suorum diri-
piunt, patrimonia egentium evertunt, sibi vi-
vunt, agros depopulant, urbes incendio, ci-
ves caede, fundos lascivia infestant: & quod lon-
gè miserrimum est, maiore aliqunado homi-
nes suos quàm hostes damno afficiunt. Quòd
si confecto bello prospera aliqua fortuna otium
pacemque invixerit, videas homines se sibi pro-
pemodum immutatos in summa paupertate iace-
re, & quod caeteris uberrimos commodorum &
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [G1r p97]quietis fructus affert, id illis & perniciosum, &
inimicum est. Neque tamen velim eorum utilitates
imminuere, qui pericula & hostium offensiones à
patriae cervicibus depellunt, & corporibus suis adi-
tum inimicis intercludunt, quosque maiorum me-
moria ius civile tot beneficiis honoravit. Sed mo-
nendi sunt polemarchi, & ii quos leges [=lege] praeposi-
tos vocant, ut cohortes suas rapinis & vi prohi-
beant, neque eas in amicorum & sociorum agros
excurrere patiantur. Nam si tanta fuit apud vete-
res in re militari religio, ut cum hoste dimicare
fas esse non putarent, nisi prius Pater patratus bel-
lum indixisset: cum his iustum bellum susceptum
possit videri, qui & in fide sunt, quibusque nullum
bellum indixeris? nisi frustra in bellis cautiones aequi
tatis perscribuntur, quibus promulgatis, ut ait
Ennius,

Tollitur è medio sapientia, vigeritur res.

Notes:

1.  Cf. Paradin, 1557, ‘Si sciens fallo’ ([FPAb047]).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top