Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [H2v p116]

In frivolarium [=frivolarum] emptorem. Ex Diogene.

On the man buying trash. After Diogenes.

Homines oratio probat non vestis.

Don’t judge a man by his appearance, but by what he says [lit. speech proves men, not clothes].

Explorat Samium tinnitibus emptor ahenum,
Et probat elicito frivola vasa sono.
Sed nos divitiis homines utcunque probamus,
Cm vox ipsa paret certius indicium.

The buyer tries out Samian bronze by how it rings, And detects a fake vase by testing its sound. But we judge men by and large by their wealth, Though his own voice will give a truer account of him.

Link to an image of this page Link to an image of this page [H3r p117]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

QUi vasa figlina frivolariis emunt, ne poste
contractis rebus cognitionem ab Aedilibus
cogantur impetrare, ea tinnitu probant, & explorant
atque eo iudicio, venditoris more improbato in cae-
lando rei vitio versantis calliditatem effugiunt. Quo
rum prudentiam utinam imitarentur illi, qui qua-
si iurati de hominis dignitate iudicium ferunt. Quae
res si hodie in disceptationem cadat, non ad ora-
tionem, qua una animantibus brutis praestamus,
sed ad vestem & patrimonium omnis mediusfi-
dius oculorum coniectus esse solet. Quis enim eum
non egregium civem esse censet, quis ei non devia
decedit, si modo opibus antecellat? Quis non eum
aditu, suffragio, congressu dignum esse putat, cui
sunt amplae facultates domi? Quis non illi locuples
dignitatis testimonium reddit, si divitiis & clien-
telis antecedat? In emendis igitur frivolis suis so-
num & tinnitum negotiatores explorabunt: homi
nes autem quibus sapientiae & maximarum rerum
cognitionis partes natura attributae sunt, quan-
tm sapientia homo alteri in loquendo praestet,
non videbunt? Cycnea cert illa, & plan regia A-
lexandri
ad Diogenem vix, nisi (inquit) Alexander
essem, Diogenes esse vellem. Sed fortasse alter me-
lius, qui sapientem nulli hominum concedere,

uno autem Iove minorem essr [=esse] praedicavit. Nam,
sapientia ipsa tam radices agit & propagatur, ut
etiam post aras, hominem consequatur. At ea
quae corporis & fortunae bona appellantur celeri-
ter decidunt, multosque in medio aetatis flexu
Link to an image of this page Link to an image of this page [H3v p118] omnes autem post mortem aequabiliter deserunt.
Et quemadmodum Cato dicere solebat, magno-
pere mirari se quomodo non rideret aruspex, aru-
spicem cum vidisset. Sic fortasse non iniuria sit mi

randum, cur qui opibus & fortunae prosperitate
mirabiliter excellit non rideat, cum homini iisdem
rebus perquam abundanti occurrerit. Nam sicut
qui in fabulis personam agunt, propter novitatem
vestis quae subito sit deserenda, quibus in via pro
cesserint risum movent: sic homines potentissimi
fascibus & barbarorum custodia stipati, Heracli-
tis
miserationem, Democritis fortasse risum
moveant, qud confecto isto vitae actu
nulla iis qui fece populi sunt
superiores appa-
reant.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top