Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [H4r p119]

In amicitiam simulatam.

Against feigned friendship.

Ex Diogene.

After Diogenes.

Implicitis dextram digitis qui praebet amico,
Hunc fuge: nam nihil hic quod redametur habet
Non fronte aut vultu fidus censetur amicus,
Verus enim summo pectore manat amor.

The man who offers his right hand to a friend with fingers crossed, Avoid him: for this man has nothing to love in return. The faithful friend is known not from his forehead or face, But true love springs from the depths of the heart.

Simile ex Plauto.

A similar one after Plautus.

Qui dextra ostentat panem, lapidmque sinistra
Occulit, incertae sponsor amicitiae,
Et qui synceri vultum mentitur amici,
Cymmerias[1]sese conferat in tenebras.

The man who offers bread in his right hand, and in his left Hides a stone, he is no trustworthy guarantor of love [lit. is a guarantor of untrustworthy love], And he who falsely puts on the face of a sincere friend, Condemns himself to the depths of hell.

Link to an image of this page Link to an image of this page [H4v p120]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

HOmerus infestissimos sibi & quasi ex fu-
riarum genere statuebat eos, qui aliud in pe
ctore gererent, aliud ver in promptu & haberent
& loquerentur. Tales Plautus veteris comoediae
author facetissimus dextra panem porrigere, sini
stra autem lapidem occultare dixit: qud eos quo

rum se cupidissimos & amantissimos esse testat
praedicarent, remotis arbitris incesserent. quae res
mea sententia tam ipsi amicitiae pugnat, qum
quae maxim. vereque illud dicitur, nullam in ami
citia pestem maiorem simulatione & blandi-
tiis: perniciosaque est hominium assentatio omnia
ad voluntatem, nihil ad vertitatem loquentium.
Nam si amicitiam Pythagoras aequalitatem esse
dixit, & cum unus animus fieret ex pluribus, qua

tandem ratione ius illa suum tuebitur, si alterius
animus sit lubricus, varius & multiplex. Qui igi-
tur blanditiis in aures nostras influunt, nulla au-
tem re eorum animus ad benevolentiae actiones addu
ci potest: talium amicitias non dissuendas, sed penitus
discindendas esse arbitror. Neque enim amicitias lau
dem ferre potest, qui praestantissimam illam de ho-
mine bene merendi rationem, qua nihil est naturae
hominis accommodatius, metitur cupiditate &
commodis suis. benque Diogenes monebat, ut ab
iis omnino caverebus, qui dextram in pugnum contra
ctam amicis praebent, alteram autem manum sub
pallio occultant. Neque enim ex gestu fides ipsa
Link to an image of this page Link to an image of this page [H5r p121] perspicitur: sed qui in eo sunt, ut sibi aliquem ami
citia adiungendum putent, hoc in primis praece-
ptum tenere debent, ut nulla re amicitiam infe-
riorem constituant, neque quicquam praetermit-
tant, quod ad officium benevolentiae pertineat.
Quo in genere beneficentiae cautiones erunt adhi-
bendae, quae iubent ei plus esse conferendum, qui
nobis consanguinitate est proximior. Quae qui
cum ratione faciet, non video in quo uxoris, aut
filiorum accusationem reformidare possit. Odio-
sum est enim cm filiis parentis largitoris hone-
sta liberalitas in invidiam & crimen prodigentiae
vocatur. quasi ver paternae gloriae haereditas quo-
libet patrimonio filiis non sit magis appetenda:

neque enim tantum filiorum charitati
tribuendum est, ut aliqua vitae
nostrae pars officio
vacet.

Notes:

1. Cimmeria was a place so barbaric, inhospitable and far-flung (the Crimea, the equivalent of our “Outer Mongolia”) that it became a poetic term for the Underworld.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top