Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [H5v p122]

Exemplum levitatis

An example of light-mindedness.

In Leguleios qui doctores iuris contemnunt.

Against the Lawyerlets who despise the doctors of the law.

Scripta magistrorum iuris qui negligis, & quem
Concisi textus lectio nuda iuvat:
Et calamistratae quaeris tectoria linguae,
Verbaque rhetoricis vermiculata modis:
Et tantum scripto laudas in iure leporem:
Anne potest similis moribus esse tuis,
Qui vim sanandi medicatis spernit in herbis?
Quemque meri solum mulcet odoris amor?

You who neglect the writings of the masters of the law, and who get your assistance from a text that lacks grammatical concision: And go for the painted flourishes of a rococo prose-style,* And crazy-paving† words in rhetorical manner; And praise such great elegance in legal writing: Could it be that you resemble the attitude of someone Who sniffs at the power of healing of medicinal herbs? Or who takes pleasure in wine only by smelling it?
* calamistratus means crimped up with the curling-iron, so (of men) effeminate.
† Vermiculation, to the Romans, was an asymmetrical, twisting decorative motif in mosaic-work, resembling worm-tracks; in English it refers to a type of rusticated decoration on the ground storey of some neoclassical buildings.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [H6r p123]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

QUi ea quae quondam à principibus illis iu-
risconsultis acceperant, & uberius & cumu-
latius libris tradiderunt, hoc forsitan nonnullis
probantur minus, quòd civilem disciplinam qui-
busdam quasi verborum stellis illustratam, nullo
ornatu, nullo orationis flore, & saepissmè verbis
putidis & novatis posteritati mandaverunt.
Quibus temporum illorum vitia, meo iudicio, ad
veniam sunt suffragatura. Quid enim facultatis ad
ius civile pertractandum sit allaturus, qui docto-
rum penuria eloquentiam ipsam attingere non
potuit? His opinor si aetate nostra nasci contigis-
set, eos forsitan omni eloquentiae laude superas-
sent, qui illorum scriptionem totam tanquam
horridam & hiulcam fastidiunt. Et si enim (ut
Cicero author est) prodere quenquam literis co-
gitationes suas, nec eas disponere, & illustrare
dicendo, nec delectatione aliqua permovere
lectorem, hominis est intemperanter abutentis
& otio & literis: eorum tamen institutum mini-
me contempserim, qui neglectis verborum ornamen
tis, totos se ad rerum pondera & momenta contu-
lerunt. Neque verò tam me aliquorium quotidiana sine
usu loquacitas, aut de scholis cantilena movet, ut
illorum furiosum dicendi genus nulla subiecta senten-
tia aut doctrina, aliorum monumentis antepo-
nam, qui res magnas nulla adhibita orationis
copia, scientissimè & ex arte tractaverunt. Quid
enim tam stultum, aut infantiae simile esse potest
quàm impetu orationis ferri, quasdam ve-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [H6v p124] luti verborum faces admovere, nulla proposita re
& quaestione. Verbi enim controversia solùm eos
in scholis torquet, contentionis cupidores quàm
veritatis: neque quicquam laudant, nisi quod se
posse sperant imitari. Dicunt in gymnasiis suis
apud bonos quidem viros, sed in iure civili forsitan
non satis exercitatos: faciunt clamores in scena,
plausus in theatro, veteres illos magistros iuris ad
certamen vocant. sed perfacile est vincere, &
mortuos & non repugnantes. Eorum libros parum
ornatè conscriptos de gentilitate iuris omnino
dimittendos esse censent: in quibus legendis nihil
otii, nihil operae posuerunt. Et quemamodum
philosophiam & eloquentiam, caeterasque artes
quae libero homine dignae sunt, sermonibus So-
cratis
coniunctissimas, quorundam illus sequa-
cium inertia separavit: ita & nonnulli hodie sunt,
qui in humanioribus literis voluntate feriati, quia
rerum tantarum quae apud recentiores iuriscon-
sultos recitantur, varietatem & copiam compre-
hendere se posse non confidunt, scientiam illam
quidem, si non difficilem, at vastam, & diffusam re-
movent, in solo autem Iurisconsulti nomine ac-
quiescunt. Quòd si tantùm sibi sumunt, ut iuris
scientiam veterum lirorum cancellis circunscri-
bant, neque quicquam in disceptationem cadere
posse existiment, quod non veteribus illis legibus
explicari queat: habebunt certè me & benevolum
& non adversantem. neque enim arbitror tantae indu-
striae praecludenda via est. Sed alia ratio est palae-
strae & olei, alia pulveris & fori. Qui enim de sug-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [H7r p125] gestu dicunt, illis iuris civilis termini latissimè vi-
dentur propagari, quòd de clausula scientiae suae
nunquam discedant. Qui autem in civitate iuris-
consulti nominantur, seque de quacunque pro-
posita quaestione scientissimè responsuros profi-
tentur, facilè cognorunt quantis in angustiis civi-
lis versetur disciplina. Quòd si illos adducimus,
ut hoc sibi persuadeant, habebunt certè & splen-
doris & commendationis plurimùm, si forenses
controversias quarum decisio à legibus peti ne-
quit, propria animi vi cum ratione definiant. Ple-
runque autem accidunt forenses controversiae,
quae nulla societate & similitudine ad legem ali-
quam videantur pertinere: facilè tamen eadem il-
la lege hominem sponte sequentem in sententiam tuam
adduxeris. Quo in genere recentiores iuriscon-
sulti mea quidem sententia principes fuerunt, ut
quod ex una lege effici non posse iudicabant, id
multis locis & inductionibus comprobarent. Et-
si enim sua cuiusque est in respondendo existima-
tio, fatendum est tamen ad eam rem cum dignita-
te praestandam summa nobis ex eorum libris ad-
iumenta data esse. Quòd si aliquem ex leguleis
istis in consilium adhibuero, aut si me repugnan-
tem offenderit, non sit ultra progressurus, aut si
non difficilem, hoc sibi debebit persuadere, me
rem totam non magis arti quàm illius authorita-
ti permisisse. ex quo fit, ut quod in maioribus non
comprobant, illud ipsum in iurisprudentiam co-
nentur inducere.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top