Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [H7v p126]

In Castorem & Pollucem.

On Castor and Pollux.

Amicitia fratrum.

Brotherly love.

In caelo nunquam regnat cum Castore Pollux,
Alternasque tenent Sydera clara vices.
Occiderat Castor, sed fratris grata voluntas,
Dimidium vitae iussit habere suae.
Sic pietas & sancta fides, sic gratia concors
Fortunas voluit fratribus esse pares.

Pollux never waxes bright [lit. reigns] in heaven at the same time as Castor, And those bright Stars give place to each other in alternation [lit. hold alternating alternations]. Castor was slain, but the charming will of his brother ordered it that he took on half of his [Pollux’s] life. Even so did dutifulness and pious faithfulness, and concordant love desire the two brothers to share the same fortunes.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [H8r p127]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

PRaeclarissimum fraternae amicitiae
monimentum veteres in coelo statuerunt, ut homi
nes qui terram incolunt coelestia ipsa contemplati, astro
rum convenentiam ordinemque imitarentur vitae modo
atque constantia. Nam Tyndaridae fratres, quo-
rum astra in coelo videmus victoriis triumphisque
terra & mari nobiles, tam sanctè & piè societatis
& sanguinis iura inter sese coluerunt, ut poëtas
tantae pietatis testes sepiternos relinquerent,
tantumque coniunctione illa sibi gloriae pararent,
ut ea totius orbis testimonio in posterum com-
probaretur. Igitur Castori iam defuncto, Pollux
immortalitatem suam officiosè communicavit,
& ut fratri novo obsequio gratificaretur, alternis
diebus mori non defugit. Itaque ex geminis sem-
per occidente uno illucet alter, & utrisque par pe-
nè vivendi ratio est, & societas. Quod exemplum ad re-
tinendam inter fratres amicitiam & communitatem non
mediocriter valere debet. Nam quid ad familiae di-
gnitatem praestantius, quid ad amplificationem
patrimonii aptius, quid porrò est legi Christianae
magis consentaneum, quàm fratribus perpetuam
in omnibus aequalitatem esse? Ut enim florentissima
quondam imperia civilibus suis dissensionibus
& intestinis bellis conciderunt: ita & cuiusque
familiae splendor fratrum inimicitiis omnino
obscuratur: neque diutius stare domus potest,
quam procellis huc illuc impellitur & iacta-
tur. Sunt autem quidam homines in domesti-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [H8v p128] corum offensionibus per quam moderati, iidem
ne minimam quidem patrimonii iacturam pro
amicitia facere volunt: in quo si quod damnum
acceperint, voluntarias inimicitias in suos non du-
bitanter suscipiant. Tandiu enim sibi tuendos ami
cos volunt, quandiu sibi de patrimonio suo nihil
decedat. Apud eos honorificè & cum magna con-
sanguinitatis testificatione appellari, iudicatur
fratris esse loco: prensare dexteras, seque mutuò
& amicè complecti, & coenam ultro citroque con-
dicere, non vulgare pietatis & fraternae amicitiae
putatur indicium: quòd si rationibus tuis afflictis
ab eis tenuitatem tuam aliqua re credita levari velis,
in eo genere tibi adiumento esse, non existimant neque
ad sanguinis neque ad amicitiae rationem pertinere.
Tales certe qui sunt non modo non consanguineos &
amicos, sed ne homines quidem in tanta in humanita
te esse putem: Christianos minus, qui ne publicanis
& ethnicis pietate & iustitia pares esse possint:
quorum opibus & subsidiis (ut testatur Dominus)
amici & proximi in infirmitate sustentantur. Itaque
his ne videatur subiratus,

Mane edictum (ut ait Persius) post prandia Callirhoemdo.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top