Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [I1r p129]

Cor ne edito. Ex symbolis Pythagorae.

Don’t eat your heart out. After a symbol of Pythagoras’.

In nostros, quibus Christianos homi-
nes curis huius saeculi angi debere
persuasum est.

Against those of us who are persuaded that Christian men of our age ought to be tormented by woes.

Qui tua sollicitis versas praecordia curis,
Ultricique tenes anxia corda metu,
Pone animi curas, variosque relinque dolores,
Regula sic nobis Pythagoraea iubet.

You who are troubling your heart with disturbing worries, And carry vengeful fear in your anxious breast [lit. hold anxious heart with vengeful fear], Put aside your soul’s cares, abandon your divers sadnesses, That’s what Pythagoras’ rule bids us do.

Link to an image of this page Link to an image of this page [I1v p130]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

VEtus illud Pythagorae in symbolis decre-
tum Cor ne edito, multis pst saeculis Chri-
stus
gravissima sententia comprobavit. Neque
enim solum ii qui Philosophi sunt appellati, sa-
pientem omni animi aegrotatione vacuum esse de-
bere putaverunt: verum etiam & Christus eos qui
se praeclarissimae disciplinae dedidissent, curis &
perturbationibus liberare conabatur: neque quem-
quam vitae & doctrinae suae alumnum iudicabat,
nisi rerum externarum molestias & concursatio-
nes long se depulisseet. Nam neque tam parum
excellens lex domini existimanda est, un non illi
qui eam penitus complectitur, satis esse possit ad
bene & beat vivendum. Qui autem ita est animo
affectus, ut Christianam illam praestantiam fortui-
tis adiumentis & subsidiis putet indigere, & affe-
ctibus obruat, is quanquam in vulgus probetur,
& ab omnibus solertiae & sagacitatis laudem fe-
rat, non tamen mihi in Evangelii statione esse vi-
deatur. Ut enim testante Deo, inter spinas & dumo
rum asperitates frustr semen tuum sparseris, qud
nec ipsa seges parvulis subnixa fibris contra niten-
tium triulorum maceriem superatura sit: ita pro-
fect verbum Domini quamvis summa animi vo
luptate acceptum, perturbationibus huius saeculi
& rerum humanarum cura facile aboletur. Qud

si homines illi se praedicent religiosos ieiuniorum
observatores esse, iustitiam & pietatem colere,
multos etiam officiis suis largiter demereri, non
Link to an image of this page Link to an image of this page [I2r p131] tamen mihi omnino videantur inculpati, si tanto
studio, tantaque animi perturbatione ,etiam sine
cuiusquam iniuria in patrimonii amplificatione
decumbant. talia enim, inquit Dominus, gentes
inquirunt. In quo etsi contra summam illam & pri-

mam naturae legem, nihil offendant, non tamen
Christiani nominari possunt: in quorum albo ne
sapiens quidem esse possit, nisi popularem illam
sapientiam hac una perfecti & virtutis accessione
firmaverit. Neque tamen is sum qui omnia ista
amplificandi patrimonii studia nobis de manibus
excutienda esse putem: sed in ea re Pauli Aposto-
li temperatio adhihenda erit, ut quasi aliud agen-
tes nihiloque Domino & Evangelicis actioni-
bus voluntate abducti, pecuniam & lucrum faciamus,
vivamus quasi non viventes, aedisicemus quasi non

aedificantes: eaque sit semper in prosperis adver-
sisque rebus aequabilitas, ut nunquam tranquillitas
illa vitae, vel de statu deiici, vel labefactari queat:
quae ut in mari, sic in animis hominum faci-
l cernitur, cm scilicet placatis per-
turbationum procellis & flu-
ctibus ver nihil cupit
animus, nihil de-
syderat.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top