Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [I2v p132]

In statuam Palladis.

On the statue of Minerva.

Praeclarissimum si aut reges philo-
sophentur, aut philosophi imperent.

It is a great and wonderful thing if kings are philosophers, or philosophers kings [lit. rule].

Ius sibi vibrandae Tritonia[1] vendicat hastae,
Et iacit intrepida Norica[2] tela manu:
Illa tamen solita est scriptis pallescere[3] chartis,
Et pluteum innocuis caedere verberibus.
Huic bene conveniunt veterum monimenta sophorum,
Quem iussit lata sors ditione frui.

Minerva of the brandished spear defends her law, and, fearless, casts Alpine weapons by hand [lit. casts Norican weapons with a fearless hand]: But she grows pale from her habit of studying written texts, and it’s her bookshelf that she rampages through [lit. cuts to pieces] with harmless blows. The achievements of the ancient philosophers are well suited to him, Whom fate has ordained to enjoy wide-ranging authority.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [I3r p133]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

MIretur fortasse aliquis res prope contra-
rias, naturaque discrepantes, eiusdem numi
nis potestate consecratas, & mutua velut amicitia
à poëtis sociatas esse. Quis enim unquam otium
castris, stylum gladio, umbram soli, togam palu-
damento similem esse iudicavit? quis legibus in-
ter arma, cautionibus iuris inter acies, praetoriis
sacramentis inter classica, paci denique inter si-
gnorum collationes & praelia locum esse existima
vit? Quae quanquam usu & facultate separata esse
videantur, qui tamen ad ea diligentius animum
converterit, facilè res tam repugnantes ad consen-
sum naturaeque convenientiam sit deducturus.
Neque enim Alexander ille Magnus imperatori-
bus omnibus rerum gestarum magnitudine su-
perior, alienum ab imperatoris maiestate iudica-
vit, etiam inter explicatas acies de Homero cogi-
tare & loqui & quantum sibi militarium rerum
labor otii tribuebat, ad legendum potissimum con-
ferre. In eo rege tam flagrans in literas studium
fuit, ut saepissimè ad multam noctem vigilaret, &
interdum in media contentione labore vigiliarum
penè fractus somno premeretur. Ad quem cum
captis Darii castris, & fuso Persarum exercitu, re-
gis scrinium multo auro, multis gemmis esset al-
latum, nonnullique quaererent, quid in arcula illa
tanti digna collocari vellet, Homeri libros inclu-
di iussit: optimum esse iudicans, si illa animi elatio
quae in imperatore elucescit maximè, literarum &
doctrinae temperatione regeretur. Laudatúrque
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [I3v p134] Fulvius, qui Ennio comite superatis Aetolis, non
dubitavit Martis manubias Musis consecrare. est
enim aliqua & ea opinor non vulgaris Musis cum
Marte societas: ut earum adiumentis bellorum instru-
ctus, multò & ornatior & cumulatior sit futurus.
Iam & multis antè saeculis alter Alexander qui
Neoptolemus
dictus est, apud Ennium philoso-
phandum sibi necesse ait, sed paucis: nec enim ea
sunt praecepta philosophiae, ut illis etiam in bello
non possit esse locus. Et quanquam rempublicam
gerentibus, rei militaris studia reliquis potiora
esse debeant, felicem tamen eam rempublicam Plato
praedicavit, in qua aut philosopharentur princi-
pes, aut Philosophi imperarent. neque enim si praestan-

tibus & magis viris in bello omnia sunt, neque si ea
re civitatis moderatio maximè contineatur, mi-
nus tamen principibus viris enitendum est, ut se phi-
losophicis legibus pares esse velint. Si enim reipu-
blicae gubernacula maxime in beneficio & poena
posita sunt, quis probè de supplicio inferendo

aut beneficio dando potest decernere,
nisi quod laudabile aut turpe
est, scientissimè co-
gnove-
rit?

Notes:

1.  Tritonia is another name for Minerva, from the place of her birth in North Africa (Lake Tritonis in Libya).

2.  Noricum was a Roman province roughly corresponding to Cisdanubian Austria.

3.  There is probably a play on words between Pallas (Minerva) and ‘pallescere’.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top