Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [I4r p135]

Antigenidae ad discipulum.[1]

On the disciple of Antigenidas.

Non pendendum iudicio imperitae
multitudinis.

Not to put any value on the judgment of the ignorant masses.

Cm tua non placeat tunicato musa popello,
Respuat & numeros publica turba tuos,
Tne insulsa movent queruli fastidia vulgi?
Multum est & musis & placuisse mihi.
Iudicium indocti sapiens contemnere vulgi
Debet, & adversa sedulus ire via.

Should your muse not find favour with the great unwashed,* And the common crowd spurn your poetry; do the absurd tastes of the whinging mob trouble you? It is impressive enough [lit. much] to have pleased both the muses and me. The wise man ought to despise the opinion of the uneducated rabble, And push on determinedly along the uphill path [lit. go persistently along the adverse way].
* See above, number 15 ([FCPb015]).

Link to an image of this page Link to an image of this page [I4v p136]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

ANtigenidas discipulum suum verecun
dantem & prope desperatione fractum, qud
minus eius modi in vulgus probarentur , neque
sensibus populi illius accommodata esse lyra, bo-
no animo iubebat esse. neque enim qui multis
laudatur, continu in quoque genere excellit: sed

in ea re peritorum iudicium adhibendum est, quo-
rum approbationem si arte aut natura permove-
ris, totam doctrinae gloriam consecutus esse vi-
deare. Neque ver Antimachus, qud semel de
rebus magnis disputans ab imperita concione,
uno Platone excepto, desertus esset, studia, restin-
xit sua. Abunde enim magnum disputationum suarum
theatrum unum Platonem iudicabat, qui solus
omnium instar esset. Nam ut contra aliquem tar-
ditatis opinio minime valitura est, quae modo in
hominum imperitorum animis sit concepta: ita ni-
hil est tam insigne, & ad commendationem laudis
tam stabile, quam aliqua in re ab uno laudari, qui
illo genere magnopere praestet. Quibus enim in
vita propositum est, ut res gerant magnas & ar-
duas quique ita sunt animo affecti , ut cogitent
difficillima, faciant optima, & ferant quaecunque
erunt, tam cert sunt ex se apti, ut in seipsis sua po-
nant omnia, neque iudicio imperitae multitudi-
nis suspensas habeant rationes suas. At enim quid
illi cum praestantibus & magnis viris esse potest,
qui in omnibus sequitur non rationem ducem,
sed ad vitia consentientem populum? Iam ver
eorum quae cum virtute fiunt tanta est perman-
Link to an image of this page Link to an image of this page [I5r p137] sio, ut apud omnes aetates sempiterna sit authori-
tas: difficile enim est factu singulis temporibus non
existere aliquem, in quo virtutis significatio elu-
ceat. Quae autem in vulgi opinatione & tutela iacent,
ae non nisi lubrica & caduca esse possunt. Nam &
memoria patrum res porpe innumerabiles quasi
diplomate veritatis sunt obsignatae, quae tamen
nostris hodie non probantur. Et in iis artibus qua
rum doctrina observatione maxim constat, mul
ta maioribus per manus sunt accepta, quae tamen
posteritatis usu & silentio sunt abrogata. Tanta est
enim hominum in dissentiendo propensitas, ut eos
vel adversari delectet, etiamsi non sit causa. Et quem

admodum nefarius ille Herostratus nullis in pa-
triam benefactis clarus, dum memoriam sui apud
posteros internorituram reputaret, eam celeber-
rimi Dianae Ephesiae templi incendio consecravit:
ita nonnulli aditum sibi nullun ad veram gloriam
patere existimant, qum si maioribus accepta an
tiquarint, & ut aiunt, cornicum oculos confixe-
runt. Quia enim nulla spe posteritatis se consolan-
tur, neque obscuritatem suam aliquo praeclaro ge-
sto ad iniuria mortalitatis vindicare queunt,
eos factis & scriptis appetunt, qui olim
sibi aeternam nominis sui famam
pepereunt.

Notes:

1. Antigenidas, a Theban flute-player and poet in time of Alexander.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top