Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [K7r p157]

Appetitus subsit rationi, ut equus sessori

Let passion be subservient to reason, like a horse to its rider.

Ex Platone.

From Plato.

Quam mal sessor equo tractandae ignarus habenae
Insidet, ah poterat tutior ire pedes.
Qui fraeno nequit in propriis affectibus uti,
Peccatoque amens mergitur ille suo:
Par est brutorum potius numeretur in albo,
Nam ratio in motus obtinet imperium.

How badly the horse rider sits who knows nothing of handling the reins, Oh he would be safer going on foot. The one who can’t put the reins on his own passions, And succumbs madly to his vices [lit. sin]: He is more on the level of being counted among the role of beasts, For reason must have control over the passions.

Link to an image of this page Link to an image of this page [K7v p158]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

INter ea quae prop dicta divinitus ex Pla-
tonis
ludo prodierunt, nihil gravis aut ad
Philosophiam accommodatis dicitur, qum
qud ille rationem appetitui velut sessorem e-
quo insidentem facit. Ut enim is sessor & im-
peritiae, & temeritatis teneri merit sit iudi-
candus, qui equum qu velit impellere, un-
de autem velit non possit deducere: ita nec is
partes illas quae sibi vel Deo optimo maxi-
mo, vel natura attributae sunt, cum digni-
tate sustinuisse videatur, qui animum suum pro-
speris rebus ferocientem & elatum, ratione &
praeclara illa rerum omnium gubernatrice sapien
tia non velit corcere. Nam quae ratio longo nos
intervallo feris separarat, eadem ipsa cum Deo
optimo maximo nos mirifica & aeterna societate
copulavit, ut homines se non tantum brutis
animantibus praestare, sed etiam ratione & vir-
tutum caeterarum officiis cum Deo immortali
coniunctissimos esse cognoscerent. hac igi-

tur sola cm nihil sit, non dicam in homine, sed
ne in coelo quidem divinis aut plenis, videa-
tur indignissimum, si quis illam apud se, &
parum liberali custodia & appetitus manci-
pio dominatuque tenet. Quod qui facit, non mo-
do summam Dei erga nos liberalitatem pro nihilo
ducit, sed penitus eam communionem quae pri-
ma hominibus cum Deo per rationem intercessit,
violat & pervellit. nam si ratio est quae ante-
cessiones rerum praecipit, consequentia cernit, qua
Link to an image of this page Link to an image of this page [K8r p159]argumentamur, refellimus & de occultissimis na
turae rebus iudicamus, cuius moderatione & im-
perio universum hoc continentur & regitur, non
erit consentaneum eam quasi baiulam animorum
aegrotationibus inservire, eiusque splendorem
corporatis voluptatibus obscurari. Ut ver aeter
num esse Deum omnium mortalium semper con
sensus fuit, ita & ingeneratam rationem fatendum
est, quae una apud coelestem illam discretionem &
praepotentem Deum semper valuit, semper domi
nata est: quae cum ante istos syderum astrorumque
cursus, & coeli conversiones vigeret & micaret,
tandem summo Dei immortalis beneficio etiam
ad eos qui infimum istum globum tuerentur, ve-
nit: non cert ut ad vitia consentientem appetitum
sequeretur, sed ut illa rerum omnium dux & ma-
gistra homines tam aequabili similitudine tempe-
raret, ut non tantum aliquis sui, sed omnium
omnes recta ratione & officiorum conve-
nientia similes esse possent: qua ex aequa
bilitate elucet ea quae sapien-
tia nominatur.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top