Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [L4v p168]

A mortuo tributum.

Death duties [lit. a tribute from a dead man].

Moderatio in vectigalibus.

Moderation in taxation.

Desine nocturnas tabulis incessere larvas,
Pendere vectigal mortuus anne potest?

Leave off going after the ghosts of the night with your account books: Can a dead man pay tax?

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [L5r p169]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

GLoriosum sanè est, planéque regium, eos
qui rerum potiuntur idem sibi sumere suo
iure posse, quod summus ille dux Hebraeorum Mo-
ses
de se apud Dominum praedicavit, tanto studio
se in singulorum utilitates propendisse, ut ab illis
neque asinum, neque equum corrasisset. Quo in
genere multis pòst saeculis Samuelem ipsum ve-
tera scripta laudibus extulerunt, quòd in procu-
ratione populi Iudaici, rebusque religionis bene
& naviter tuendis, animum, diligentiam, studia
denique omnia ad privatorum utilitatem & leva-
tionem contulisset. Iureque Aratus Sicyonius lau-
datur, qui cum civitatem suam Sicyona tyranno-
rum dominatu annos quinquaginta oppressam
liberasset, à Ptolomaeo Aegypti rege, grandem pe-
cuniam mutuò accepit, ut eas possessiones quae vi
à iustis dominis translatae, longo spatio haeredita-
tibus , emptionibus, dotibus & aliquorum manci-
pio, coloratè tamen tenebantur, redimeret, & sine
detentorum iniuria suum cuique transcriberet. Hac
aequitate perfectum est, ut & ii quorum bona atro-
cissimae voci praeconis subiecta fuerant, suum re-
ciperent, & qui longo intervallo in possessione
fuerant, rei dispendium pecunia sibi refecta sola-
rentur. In quo verè principis animus intelligitur
ita à iure discedere, ut nemini iniuriam facere vi-
deare. Hos ut pleno ore laudamus, ita profecto tur
pe & odiosum est, apud Homerum Agamemnoni
regi ditissimo frequenti Graecorum concione,
sordes & avaritiam ab Achille exprobrari, & eum
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [L5v p170]qui subditis caueie [=cavere] debeat δημοβόρον βασιλὲα,
& πάντων φιλοκτεανώτατον
appellari. Ut enim nulla re
magis ii qui reipublicae praesunt, pietatem colere,
& civium benevolentiam conciliare sibi possunt,
quàm continentia & liberalitate: ita certe ii labe-
factant fundamenta civitatis, qui ex subditorum
dispendio & iniusta collatione fortunas suas vo-
lunt ampliari. Nam neque bene imperare potest,
qui non omnino commodorum suorum fuerit
oblitus: qui si in fortuna civium liberaliore rem
se suam facere existimet, non arbitrabitur ea ad
amplificationem patrimonii sui pertinere, quae
publico reipublicae lucto & damno de fortunis
popularin sunt decisa. Sed in imperandis vectiga-
libus & ἐπικεφαλίοις servabit eam mediocrita-
tem, quae inter nimium & parum sita
est, ut neque illi ad amplitudinem
quicquam desit, neque po-
pulo gravis esse
videatur.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top