Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [L6r p171]

Contra veteres, nullam Fortunam
esse.

Contra the ancients, that there is no such thing as Fortune.

Ex Augustino.

After Augustine.

Aspice ut in nostris pendet Rhamnusia furcis
Et recipit sceleri debita pensa suo.
Quaeque olim (si diis placeat) confecit utranque
Paginam,[1] apud Gallos ultima fata luit.
Quid tibi Fortunae curae est rota mobilis? illi
Quid tecum est? sapiens solus apud te habita.

Look how Nemesis hangs in our gallows and takes the punishment for her crime. She who once (if it pleased the gods) filled both sides of the account, has paid her final debt here in France. Why are you worried about the unpredictable wheel of Fortune? What is that to you? Live wisely in your house unencumbered [i.e. by Fate; lit. alone].

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [L6v p172]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

FOrtunae deae tantum veteres ethnici tri-
buerunt, ut illi aetatum omnium concessu in
rebus prosperis & adversis potestas, imperium,
dominatus, omnia denique expensa & accepta re-
ferrentur. Si quid ex animo accidisset, laudabatur
sola: in luctu autem & calamitate etiam eadem ac-
cusabatur, & una utranque paginam faciebat. Ne-
que illius solùm in rebus domesticis & urbanis
apud gentes valuit authoritas, sed eius quoque
dominationem & vim ad rem militarem perdu-
xerunt: ut cuius exercitus dux victor evasisset, is
tantum beneficium à fortuna consecutus esse vi-
deretur. Itaque illi publicè templa posita sunt, &
divinitatis delatus honos: quòd fortasse eo cultu
in amicitia & benefaciendi consuetudine retine-
ri posse crederetur. Quod ut suspiciosae illi anti-
quitati unusquisque nostrum facilè condonat: ita
profecto Basilius Magnus diligenter cavendum
esse censet, ne huiusmodi superstitione, aut etiam
vocabulis Christianorum animi occupentur. Qui
enim in rerum eventis memoria repetendis For-
tunam nominat, id efficit ut mundus & univer-
sum hoc quod conspicimus, quasi extra provi-
dentiam summi Dei esse iudicetur. In quo prae-
clara sunt illa quae à Stoicis contra Epicureos
latissimè explicantur. Nam si fortuita sunt quae
quotidie hominibus accidunt, neque stare Ne-
mesis Adrastia
, hoc est, statum & aeternum re-
rum omnium decretum potest: neque colliga-
tio, quo Deus ab omnibus saeculis, ex Homeri
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [L7r p173]sententia, successus rerum humanarum aeterno
nexu & vinculo divinxit. Neque enim si in aqua
mortuus est Fabius, videatur illud aut non à Deo
decretum esse, aut fortuitò obtigisse, quòd ille
ad aquas poterat non venire. Sed si ab aquis ab-
stinuisset, & alio mortis genere è vita migras-
set, quod secus in illius fato esset factum, id quo-
que constans, aeternum & ratum Dei consilium
posset appellari. Ac rerum futurarum ignoratio
in nobis fortunam parit, & quia variè in variis

hominibus eventa cadere perspicimus, id à Deo
in fatis positum non esse arbitramur: quod ut
non eveniret, Deo longè antè certum erat & de-
cretum. Quae igitur fatis continentur, eadem
nec mutari, nec perfringi queunt: quae si aliter
eveniant, iniustè in fatis recenseri possint: cùm
quod secus accidit, illud ex fati necessitate con-
tigisse sit putandum, accitdat autem necne quam-
vis in opinatione videatur situm esse, quicquid
tamen eveniet, id ex decreto contigisse putan-
dum est. Itaque Augustinus in his libris quos con-
tra Academicos conscripsit, sibi haud omnino
placere ait, fortunam à se nominatam esse. ne-
que enim eiusmodi vocabulo eam deam quam
variam & inconstantem nobis fabulae tradide-
runt, significare voluit, sed fortuitam illam re-
rum humanarum rationem. Erit igitur in no-
bis fortuna & casus: quòd certè ratio cogit fa-
teri, si humanum istud & opinionem spectes:
sinautem ad aeternam illam Dei summi provi-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [L7v p174]dentiam rapimur versabitur profectò illa, quam
εἰμαρμένην Graeci vocant. Ea est ex omni aeternita-
ta fluens veritas sempiterna, series & perpetuus
causarum ordo: non tamen ut Stoici voluerunt,
cum ex stato syderum astrorumque motu causa
causae nexa aliquid ex se gignit. Sed ut Dei pro-
videntia certa necessaria & aeterna in factis ho-
minum statuatur. quod & Augustinus in libris
de civitate Dei multis verbis contra Ciceronem
comprobavit. Non est igitur aliquid factum quod
non evenisse oportuit, & quod instat, etiam & il-
lud futurum est. Ex quibus tamen non id effici
volumus quod Sostratus apud Lucianum à Minoë
summa contentione petit:dum eorum quae tur-
piter & flagitiosè egerit, non iure se ad peonam
expeti quiritatur: quòd ea facinora necessitate
fati & propter antecedentes causas non ex animo
gesserit. quae enim contra ius & leges facta sunt,
futura sanè erant cum evenerint, sed tamen à vo-
lente facta sunt. Nam quae turpia sunt, non tamen
minus Deo praevidentur: cui licet omnium mor-
talium voluntates longè ante sint perspectae, non
continuò tamen minus voluntates dicendae sunt.
Erit ergo & bonorum & malorum lata diffe-
rentia: neque iniuria iis qui rempublicam con-
servarint & auxerint honores & triumphi in ci-
vitate decernunter. nam quae praeclarè gesserint,
etsi eventura erant, ut tamen evenirent singula-
ri illorum virtute perfectum est. Sic & maxima
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [L8r p175]ratione in sceleratos leges animadvertunt: nam au-
deant maleficium necne, in illis positum est: hoc
autem an illum faciant, quod conse-
quetur, id Deo Immortali lon-
gè ante fuerat scitum
& perspe-
ctum.

Notes:

1.  i.e. dealt out both good and bad fortune; a Latin proverb (cf. Pliny, Natural History, 2.7.5.22: ‘fortuna paginam utramque facit’).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:

  • Augustine, bishop of Hippo; possible attributes: arrows piercing his breast, book, child with spoon, flaming heart, heart (pierced with arrows), pen [11H(AUGUSTINE)] Search | Browse Iconclass
  • geographical names of countries, regions, mountains, rivers, etc. (names of cities and villages excepted) (with NAME) [61D(France)] Search | Browse Iconclass
  • Luck, Fortune, Lot; 'Fato', 'Fortuna', 'Fortuna aurea', 'Fortuna buona', 'Fortuna pacifica overo clemente', 'Sorte' (Ripa) [54F12] Search | Browse Iconclass
  • Punishment; 'Castigo', 'Pena', 'Punitione' (Ripa) [57BB13] Search | Browse Iconclass
  • the life of man [11R] Search | Browse Iconclass
  • Vice, Evil, Sin; 'Peccato' (Ripa) [11N1] Search | Browse Iconclass

Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top