Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [M1v p178]

Ferrum.

Iron.

In miseriam humanae sortis.

On the wretchedness of the human condition.

Cladibus in multis hominum traducitur aevum:
Sed stat in accessu mortis inempta quies.
Haec duce vel miseris subitò licet esse beatis:
Quam qui obiit, credo ne supereesse velit.

In manifold destruction are the days of men betrayed: But repose is found, free for all [lit. unbought], with the onset of death. With it to guide them, even the wretched may in a moment become blest: I cannot believe anyone who strove against it would have wanted to overcome it.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [M2r p179]

ALIUD

Other

Vitam hominis, similem ferri posuere rigori,
Qui cernunt variae tela minasque deae.
Si ferrum exerces tandem consumitur usu,
Et patitur vitae publica damna suae:
Quòd si lethaeo pateris residere veterno,
Et tabem ducit conteriturque situ,
Et rubiginei sentit dispendia belli:
His potes humanum conciliare genus.
Si qua Cleanthaeae[1] nos ducunt acta palaestrae,
Et retinent Samii dogmata sancta senis,
Incipimus vitae medio tabescere cursu,
Et nimio incauti pondere deprimimur:
Verum si studio retinemur amabilis oci,
Hîc nos pituitae peruius humor habet.

People who observe the threatening slings and arrows of the many-faceted goddess [Fortune] say that the life of man is like the firmness of iron. If you make use of iron, eventually it will wear away through usage, and suffer visible damage of its life: But if you let it stand idle and forgotten [lit. in forgetful idleness], That too will cause it to rust and wear away through disuse, And feel the effects of the battle with rust . In these respects you can liken the human race to these. If the deeds of Cleanthes’ gymnasium inspire [lit. lead] us, And the sacred precepts of the old Samian [Pythagoras] hold us enthralled, We begin to wear ourselves out in the middle of our life’s course, And, unwisely, we are bowed down by too great a weight; But if we are seized by enthusiasm for the delightful ease: in that case, the pervasive [lit. accessible] phlegmatic humour will take hold of us.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [M2v p180]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

VEtus fuit Salomonis sapientissimi regis,
atque adea Sileni, & Ethnicorum sententia
Beatissimos esse eos qui nunquam in hanc vitam
essent ingressi proximè verò ad eandem felicita-

tem & illos pertinere, qui primum in lucem editi
summo Dei immortalis beneficio his corporis vin
culis essent liberati. Huius hominum calamitatis
& talium miseriarum magnum perdiu argumen-
tum est, quòd qui primùm nascuntur eiulatu &
clamore futuris malis illachrymari solent, & do-
lorem quem aliquando ex concursationibus hu-
ius saeculi capturi sunt, apud eos à quibus ad aspi-
ciendam lucem evocantur, velut testatione com-
plecti. Unusque Zoroastres dicitur hora nativita-
tis resisse, cum ante decimum & quartum diem ne
mo unquam risum sistulisse memoretur. Et si au-
tem aliquando evenit, ut incommoda quae in ho-
minum vita solent accidere, aliqua felicitate vel
prospera fortuna leniantur: saepe tamen in res tam
secundas incurrit eventus tristis, cuius acerbitas
etiam trium Nestoris aetatum prosperitate omni,
nequeat compensari. Quae cùm Cleombroto &
nonnullis aliis fortissimis viris in mentem venis-
sent, contra Pythagorae legem, beneficium naturae
defugerunt. Quod si immortalis illa animorum
series praestantissimae rationis coniunctione & vin
culo ad divinam illam mentem pertinens, iusse Dei
in corpora nostra sparsa est, ut ex isto inferiore
globi caelum unde esset profecta, & caelestia ipsa
tueretur, semper aliquid inquireret, disceret, me-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [M3r p181]ditaretur, & perfectam illam Dei notitiam quam
aliquando futura vita esset nactura, studio incre-
dibili & divinarum rérum cognitione anteverte-
ret, parum opinor feliciter cum his actum esse vi-
debitur, qui turbulentissima ista vita aerumnis, ca
lamitatibus, doloribus corporis & summis aegro-
tationibus à veritatis & rerum maximarum per-
vestigatione avocantur, ut illis nihil ferè cum ani-
mo, omnia autem cum corpore sint. Quanquam
enim ea debet esse hominum in eventis ferendis con
stantia, ut nulli neque dolori, neque perturbatio-
ni cedant: est tamen miserrimum esse aliquem tam
effoeto corpore & valetudine tam afflicta, ut in cu
rationibus, pharmacis, & medicinis omnis illi ae-
tas inanis & vacua elabatur, & nihil ei à tot nego-
tiis otii tribui, quod ad legendum & intelligen-
dum potissimum conferat. Nam ita vivere ut non
sit vivendum, miserrimum est. Iam quo animo,
qua constantia & fortitudine Paulus Apostolus

in vitae periculis versabatur? at vir tantus mortem
expetebat: quae vel eo nomine à nobis desyderan-
da est, quòd & nos his corporis aerumnis levat, &
secum immortalitatem affert, qua nihil homini de
syderatius & melius potest evenire. Non enim
quanquam nobis ex edicto Domini sit retinendus
animus in custodia corporis, continuò desertor
militiae appellari possit, cui vivere iactura est, &
mori lucrum: quique eò se citissimè velit sistere,
quò aliquando naturae necessitate & praescripto
sit venturus, Ac ne semper incommoda & adver-

sos fortunae casus meditemur, quis inter tam va-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [M3v p182]rias & discrepantes hominum de religione senten
tias, non vitae huius satietate impendio tenetur?
quis tam à publicis commodis cogitationes defle
xas habet, qui diversa hominum sensa in rebus gra-
vissimis audiens non sibi vitam acerbam putet?
quae diversitas non tantùm in homines leviter eru
ditos, sed in praestantissimos & doctissimos quos-
que iandudum influxit: ex quorum numero qui
praestat, & ab altero dissentit lubens, & ipse non sa
tis sibi constat. Neque verò sine multorum offen-
sione fieri potest, cum res eadem ab uno ad
perniciem, ab alio ad salutem vocatur:
eamque alii pro scelere nefario,
alii pro vita & praesi-
dio ponunt.

Notes:

1.  Cleanthes was a Stoic philosopher; the gymnasium (palaestra) was used both for physical exercise and for teaching.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top