Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [M6r p187]

In Platonem.

On Plato

Honor debitus viro docto.

Honour is due to a learned man.

Aspice ut eximius niveis ad templa quadrigis,
Ante hac non solito pergat honore Plato.
Ecce Syracusia princeps immanis in ora
Vittatam mittit (regia dona) ratem.[1]
Heu quanta est linguae, quanta est praestantia cordis,
Cogat ut infraenos ponere colla duces.[2]

Look at Plato, resplendent in his chariot and four snowy-white horses, Making his way to the temple, with hitherto unheard-of honour. See how the great prince in the lands of Syracuse Has sent him (a princely gift) a boat garlanded with a fillet. Ah, how superior he is in speech and in thought, That he makes absolute [lit. unbridled] rulers bow their heads before him.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [M6v p188]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

PRaestans homineque libero digna re-
rum maximarum cogitio & doctrina, quae
hominem in solitudine, neque solum esse, & etiam
procul à reipublicae gubernaculis, sine dignitate
vivere non concedit. Neque enim, quicquam ho-
minum industria ad animos colligendos peperit
accommodatius otio literarum: quarum tanta

inter utrunque extremum temperatio est, ut qui
in illis versetur, neque verè in otio, neque in ne-
gotio intelligi possit: & tamen iis qui in utroque
vitae genere versantur instituti dignitate facilè an-
tecedat. Itaque Pythagoras qui primus philoso-
phiam in Italiam inuexit, & praestantissimis ar-
tibus institutisque exornavit eam Graeciam, quae
Magna dicta est, interrogatus à Leone principe
Phliasiorum
quinam essent philosophi, & quid
inter eos & reliquos interesset, respondisse fertur
ut Cicero author est, Similem sibi videri vitam
hominum, & mercatum eum qui maximo ludo-
rum apparatu, totius Graeciae celebritate habere-
tur. Nam ut illic quidam corporibus exercitatis
gloriam & nobilitatem coronae peterent, alii emen-
di vendendique lucro & quastu ducerentur: esset
autem quoddam genus eorum, idque maximè in-
genuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent,
sed visendi causa venirent, studioseque perspice-
rent, quid ageretur, & quomodo. Ita nos quasi in
mercatus quadam celebritate ex urbe aliqua, sic in
hanc vitam ex alia vita & natura profectos, alios
gloriae servire, alios peciuniae: raros esse qui
caete-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [M7r p189]ris
omnibus pro nihilo habitis, rerum naturam
studiosè intuerentur, hos se appellare sapientiae
studiosos. Et ut illic liberalissimum esset spectare
nihil sibi acquirentem, sic in vita longè omnibus
studiis contemplationem rerum cognitionemque

praestare, & eos qui se rerum maximarum perve-
stigationi dedidissent, facilè caeteris hominibus
anteire. quae etsi non modo naturae, sed dignatio-
ni hominis accommodata esset, nonnullos tamen
sua perculit maiestate. Huius opinor offensi ho-
mines nostri, filios suos eosque quos in clientela
& potestate retinent, non patiuntur in literis con-
quiescere & versari. hos si ita animo affectos esse
vident, ut in praestantissima illa studia toto pecto-
re incumbant, in suis domibus malè accipiunt. li-
terarum otio distineri non probant, nisi quatenus
ex eo ad rem familiarem amplificandam adiumen
ta petuntur. Antiquitatis & rerum humanarum
notitiam non putant ad virum sapientem perti-
nere, quòd ea cognitio parum admodum sit quae-
stuosa, praeclari homines qui honesti & virtutis
rationem utilitate metiuntur: neque enim si quae-
dam virtutes rei domesticae fructuosae non sunt,
ideo minus videantur perhibendae. Quanquam
non tam profligata & afflicta Philosophia est: ne-
que qui in ea versantur tam aerumnosi & miseri,
ut si eis sit commodum pecuniam facere, non pos-
sint: quod declaravit Thaletis sapientissimi viri
authoritas, qui cùm ex antecedentibus naturae
causis facilè annorum sequentium sterilitatem in-
telligeret, universam oleam illius animi coëmit,
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [M7v p190]ex qua vir philosophus & contemplationi dedi-
tus ingentem pecuniam refecit. Non enim si pau-
pertatem colere & parvo contentum esse philoso-
phicum aut Christianum est, ideo qui sapientes
aut Christiani sunt, pecuniam facere non poterunt:
sed tamen pietatis & perfecti cuiusdam est, cùm
id possis nolle. Ac quia sunt nonnulli, qui usura

gloriae mirificè delectantur, illis certè ex eodem
virtutis genere ad laudem & commendationem
patefacta via est. Nam & Dionysium Syracusa-
num
, cuius praeter caeteros nobilitata est crudeli-
tas, audivimus tantum honoris & iudicii Plato-
ni
detulisse, ut illi navem vittatem mitteret, eumque
summis muneribus & incredibili liberalitate ho-
noraret. Pompeius verò Magnus hoc Honore Pos-
sidonium
Stoicum philosophum affecit, ut ad il-
lum domum venturus, lictores demissis fascibus
adstare imperaret. Et Ennio poëtae Africanorum
familia hoc benignitatis largita est, ut illi mortuo
ius familiaris sepulchri concesserit. Tantumque
Alexander Magnus Pindari studiis & doctrinae
testimonium reddidit, ut in Thebarum obsidio-
ne familiae illius pepercerit. Fertur quoque Seve-
rus Imperator
Oppiano in singulos versos au-
reum appendisse. Adeò regium est eos honori-
bus & beneficiis prosequi, per quos summo-
rum virorum res fortiter praeclareque gestae
immortalitate & memoria sempiterna consi-
gnantur.

Notes:

1.  Cf. Pliny, Natual History, 7.30.31.110. The prince of Syracuse refers to Dionysius I.

2.  The metaphor is of an ox or horse submitting to be bridled and yoked.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top