Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [N6r p203]

In helluones librorum.

On [or against] book-gluttons.

Aliquando feriandum.

Everyone needs a holiday. [Lit. One should take a break now and then.]

Protogenes[1] nimium picturae intentus inani,
Non norat dextram tollere de tabula.
Qui genium fraudas & iusti choenicis usum,
Ut possis studiis invigilare tuis:
Obductasque situ tractas sine pulvere chartas,
Non metuis fati conscius esse tui?

Protogenes, too intent upon his pointless painting, Can’t take his right hand off the canvas [lit. panel]. You who cheat [yourself of] your fair share of fun* so that you can keep working away at your studies, And who effortlessly† contend with books shrouded in dust [rust, neglect, obscurity]: Doesn’t it worry you to know how your life is turning out?
* Lit. ‘who cheat your joie de vivre and the use of a fair measure’: presumably a hendiadys. A choenix was a dry measure (a slave’s daily ration of corn).
† This seems the most likely (though rare) meaning of sine pulvere (lit. ‘without dust’, hence ‘without sweat’). Cf. Horace, Epode, 1.1.51.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [N6v p204]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

CAtonem eum qui posteà Uticensis dictus
est, Marcus Cicero librorum helluonem ap-
pellavit, quòd doctinae studia nunquam intermit-
teret, & quantum illi forensium negotiorum la-
bor otii tribuebat, ad legendum conferret. In iis-
dem literarum studiis immori audivimus C. Pli-
nium
, qui omne tempus sibi perire affirmabat,
quod non rerum magnarum contempationi im-
penderet. Qua in sententia principes illi philoso

phi fuerunt, qui cùm se à publicis negotiis remo-
vissent, animum ad veritatis cognitionem acom
madaverunt, & dies noctésque in contentione ver
sabantur. Quod etsi laudandum & gloriosum est,
erit tamen ei qui ita animo est affectus, omnino
videndum, ne qua sua iactura & valetudinis offen
sione illud oneris sibi imponat. Sed forsitan homi
nibus discendi studio inflammatis difficile factu
fuerit rationem sui habere, seque à mirifica illa di
micatione revocare. In quorum vitam per media
literarum studia velut quadrigis vehentem, si qua
misera fortuna aegritudinis incurrerit, discunt cer
tè suo incommodo, quantùm interposita remissio
ad sanitate fuisset profutura. Nam etsi conten-
tioni quies incredibiliter adversetur, accidit tamen
ut illa maiorem in modum contentionem iuvet,
eosque qui in negotio sunt, maiores postea ad rem
gerendam efficiat, Neque verò iis qui opere disti-
nentur minus pervidendum erit, quomodo labo-
rem suum mediocritate & remissione leniant,
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [N7r p205] quàm ut facilè quod volunt, assequantur. Habet e-
nim saepissimè nimis operosa concursatio tar
dictatem, & qui sine intermissione in a-
liquam rem fertur, interdum à cal
ce ad carceres re-
vocatur.

Notes:

1.  A famous Greek painter, from Caunus in Caria (Asia Minor), 4th century BC.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top