Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [N7v p206]

In ἀστόμους poëtarum prurientium.

On the silence of lascivious poets.

Ex Polycleto.[1]

After Polycletus.

Si coenum, artificis medios permanat ad ungues,
Hunc vitae damnas ó Polyclete modum.
Effuge lascivi scalpentia scripta poetae,
Adpingunt luteas unguibus illa notas:
Talia nativum laedunt monumenta pudorem,
Atque inculpatis moribus officiunt.

If [it’s true what you say, that] grime sticks beneath the fingernails of the artist, Polycletus, you provide a damning indictment of this way of life [i.e. the artist’s]. Leave off the titillating writings of a wanton poet: That sort of thing makes dirty marks on your fingernails! Artistic monuments like that do damage to our innate sense of shame, And corrupt the morals of the innocent [lit. innocent morals].

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [N8r p207]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

PLato gravissumus veteris sapientiae antistes,
è re civitatis, quam ille praeclarissimis funda-
bat institutis, esse existimavit, poetas & reliquos
voluptatum artifices procul à republica amadare.
Qui enim dum magnam doctrinae & virtutis spe-
ciem prae se ferunt, imprudentes fallunt, iis mea
sententia non debet esse in civitate locus. Hono-
rem quoque huic hominum generi antiquitus non
fuisse, M. Catonis declarat oratio, in qua ille pro
scelere Nobiliori ponit, quòd consul Ennium du
xisset in provinciam. Sed ista opinor nimiùm stoi
ca & severa: Erat enim poëta ille, ut accepimus,
haud magna in re, sed fidei plenus. nam si ad poe-

nam constituendam aut decreta ferenda irati non
debemus accedere, aequi certè & placati in illos es
se debebimus, quorum opera non modo ad res ma-
gnorum virorum memoriae mandandas, sed ad ho
minum nefariorum flagitia verbis coërcenda, uti
lis reipublicae esse potest. Neque verò mihi o-
mnino persuasum est, Platoni in eo albo poë-
tas praestantissimos fuisse, quorum scriptis le-
gentium animus, non modo ad turpissimi facino
ris cogitationem non deducitur, sed incitatio-
ne quadam ad virtutem efficitur propensior. Ita-
que Alexander Macedo, cum in Sigeo ad Achil-
lis
tumulum astitisset, felicem eum praedicavit,
cui Homerus tantus rerum à se fortiter ge-
starum praeco contigisset. Is enim summi
viri historias tanta cum gloria est persecu-
tus, ut difficile factu sit iudicare, utri
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [N8v p208]plus laudis ex illo scriptorum genere sit allatum.
Nam ut facere laudanda magnopere gloriosum
est, ita certè & illa prodere literis ad eandem fermè
commendationem accedit. Unde & apud Graecos
mos valuerat, ut in conviviis poëtae adhiberentur,
qui magnorum virorum laudes poëtica illa facul
tate recitarent. Et Simonides parum gratiae à Sco
pa
dicitur iniisse, quòd in eo carmine, quod pecu-
nia se in honorem Scopae facturum receperat, non-
nulla de Tyndaridis honorificè praedicasset. Sed
postquam in perhibendis praeclarè gestis, poetarum
studia sunt neglecta, homines quoque (ut ait Pli-
nius
) facere laudanda desierunt. Non enim à prae-
stantibus & magnis viris posteritatis consolatio re
pudianda est, neque omnino gloria negligenda, si
modo ex benefactis & virtutis actionibus quaeri-
tur. Erunt igitur modis omnibus in republica tuen
di, per quos plerunque accidit, ut homines studio
gloriae inflammati, facere scribenda non recussarent.
Sed qui ita scribunt, ut legentibus illecebram pec
candi afferant, qui hominibus satis à natura in libi-
dinem propensis voluptatum stimulos admovent, qui
detestanda quaeque flagitia, quae ne prohibere qui
dem propter verecundiam veteres legislatores vo
luerunt, ob oculos proponunt, qui naturae & virtutis
omnis seminaria in nobis restingunt, quid quaeso
illis cum optimis civibus commune esse possit? Odio-
sum verò est, quod à nonnullis dicitur, non posse
poemata nisi pruriant, placere: quasi ipsa virtutis
forma non sit omni corporis voluptate aut amabi-
lior, aut magis expetenda:

Notes:

1.  A Greek sculptor and poet, 5th century BC.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top